EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

98

beneficiis sibi reddit obnoxios, regnantium erigit solia, firmat imperia, nec minus egregie thezaurizat. Inter huiusmodi sane nostrarum considerationum curas, quibus semper viris venerabilibus et discretis serenitatis nostre dominium, tamquam columpnis fulcire proponimus inmobilibus, altiori mente reuoluimus, qualiter vos et alios viros litteratos, nobiles et discretos ad nostre serenitatis seruitia promptos semper habere possumus e paratos, quod nusquam facilius efficere possumus, quam si nostris ipsos serenitate regii vultus precedente beneficiis preuenimus. Nos igitur fidelitatis uestre deuotionem, quam erga nostram personam incessanter geritis, iuxta nobi- litatem, qua nos exaltauit alti gloria sanguinis, prout nobis et quam pluribus plenius constat mundi principibus, studiosius attendentes, liberalitate regia uobis et episcopatui Olomucensi donamus, conferimus, damus et íradimus ius palronalus et omnem iurisdiclionem temporalem, quam habemus in mona- sterio el uilla de Raygrad, in perpetuum pleno iure ita, quod nulli vnquam supanorum uel alicui hominum, quocunque nomine censeatur, liceat in pre- fato monasterio uel eius bonis hospitari, uel aliquid aliud contra iustitiam agere absque nostra licentia speciali. Ut autem hec nostra donatio firmi- tatem obtineat pleniorem, hanc nostre celsitudinis paginam super eo con- scribi, et sigillorum nostrorum appensionibus iussimus roborari. Acta sunt hec in Brunna presentibus testibus: Alberto preposito s. Petri in Brunna. Erkenberto burcrauio de Starkenberch. Borschone marschalco nostro. Geros pincerna nostro. Hugone et Geros fratribus de W'aldenberk. Hyrzone coquine nostre magistro, et aliis quam pluribus. Datum per manum ma- gistri Dyonisii Wissegradensis prepositi, regni nostri cancellarii. Anno domini millesimo ducentesimo XLVIII. 'lertio Idus Decembris. Indictione

secunda. E codice Cremsiriensi B. VIIT. Originale ipsum Cremsirii servatur. CXXX.

Idem eidem episcopo theloneum in. Wyskow concedit. Acta Brunae, 111. Idus Decembris, 1248. ,

WV encezlaus dei gratia quartus Bohemorum rex dilecto fideli suo venerabili in. Christo patri Brunoni Olomucensi episcopo. eiusque succes-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile