Text view
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
93
Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre con-
stitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo
tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit. po-
testatis honorisque sui careat dignitate. reamque se diuino iudicio existere
de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine
dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat. atque in extremo
examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem loco sua iura seruan-
tibus. sit pax domini nostri Iesu Christi. quatinus et hic bone actionis
percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen
Amen Amen. Ego Innocentius. catholice ecclesie Episcopus. Ego Petrus
tituli sancti Marcelli. presbyter cardinalis. Ego Willelmus Basilice duode-
cim Apostolorum presbyter cardinalis. Ego frater Iohannes sancti Laurentii
in Lucina presbyter Cardinalis. Ego Iohannes. sancti Nicolai in carcere
Tullian. Diaconus Cardinalis. Datum Lugduni per manum Magistri Marini
sancte Romane Ecclesie Vicecancellarii. VII. Idus Augusti. Indictione VI.
Incarnationis dominice Anno M. CC. XLVIII. Pontificatus vero domini
' Innocentii pape IHII. anno sexto. |
Ex originali in archivo S. J. Brunensis.
CXXV.
Decisio litis inter monasterium Lucense et fratres hospitalis s. Joannis in
Kaunice de decimis in Rakwice. Act. Znoymae ín oclava naliv. B. M. V.
1248.
H. dei miseratione dictus abbas Lucensis et Frater C. commendator
de Hosnewix. vniuersis Christi fidelibus ad quos littere presentes perue-
nerint salutem in omnium salutari. Presentium tenore tam presentibus
quam futuris declaramus quod questio super decimis in Rachuwiz inter
ecclesiam Lucensem respectu parrochie in Secrilluwiz ex una. et fratres
hospitalis de Cunix ex altera parte iam dudum uentilata. in hunc modum
per amicabiles arbitros viros relligiosos et fide dignos uidelicet. Herman-
num prepositum de Grus. fratrem Conradum de Brvnna. et fratrem Egi-
dium ordinis fratrum minorum. ac de Hospitali fratrem Nicolaum sacerdotem
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile