Text view
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
90
CXXII.
Idem magistro et priori provinciali Boëmiae, ordinis fratrum Praedicatorum,
nolum facit, easdem sorores curae ordinis ipsius esse commissas.
Dt. Lugduni, Idibus Julii, 1248.
Knnocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . magi-
stro et priori prouinciali Boemie ordinis fratrum Predicatorum salutem et
apostolicam benedictionem. Apostolice sedis benignitas prudentes virgines,
que se parant accensis lampadibus obuiam sponso, tanto propensiori debet
studio prosequi caritatis, quanto maiori propter fragilitatem sexus indigere
suffragio dinoscuntur. Cum igitur, sicut ex parte dilecte in Christo filie
priorisse et conuentus monasterii de Cella S. Marie in Brunna ordinis
S. Augustini Olomucensis diocesis fuit propositum coram nobis, eedem in-
cluse corpore in claustralibus castris, mente tamen libera deuote domino
famulantes, de institutionibus fratrum Predicatorum illas, que vobis com-
petunt, hactenus laudabiliter obseruarint et committi vobis affectent: nos
pium earum propositum in domino commendantes, ipsarum deuotionis pre-
cibus inclinati, eas et idem monasterium vobis auctoritate apostolica duximus
committenda; eadem auctoritate nihilominus statuentes . . . (etc. uf in
praecedente bulla verbis competenter mulalis, usque . . . ) roborato. -Quo-
circa mandamus, quatenus omnia premissa ad ministerium vestrum spectantia
curetis diligenter et sollicite iuxta commissionis et constitutionis nostre
tenorem, sublato cuiuslibet difficultatis dispendio adimplere. Dat. Lugduni,
idus Iulii. Pontificatus nostri anno sexto.
Ex apographo Regesto Innocentii IV. anni VI. epist. 31. fol. 6. in tabu-
laris Vaticanis.
CXXIV.
Idem jura el possessiones monasterii Cellae s. Mariae Brunae confirmat.
Dt. Lugduni, VII. Idus Augusti, 1248.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in Christo
filiabus . . Priorisse de cella sancle Marie in Brunna eiusque sororibus
tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile