69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
|
70
fatorum fratrum succurritur inopie et anime nostre et predecessoris nostri
Wladizlai marchionis Morauie. fratris quondam nostri karissimi consulitur
peccaminum leuamini. Concedimus igitur de innata maiestatis nostre cle-
mencia fratribus prefatis de Raygrad talem in elemosine prestationem
gratiam. ut prouentus thelonei nostri in Brod. quorum decimam ex antiqua
fundacione percipere noscuntur ex nunc per annorum quinque spacium
percipiant uniuersos et plenos nullo theloniariorum nostrorum contradicente.
additis etiam plenis prouentibus thelonei nostri in Cunouicz. in eodem
temporis curriculo. Si quis autem nostre elemosine donationem uiolare
presumpserit rebus suis priuetur in satisfaccionem condignam lesorum.
In cuius rei testimonium presentem paginam conscribi et sigilli nostri mu-
nimine fecimus roborari. 'lestes autem sunt hii. Witco de Noua domo.
-Qlomucensis castellanus. Parduz. Cerh purgrauius de Meydeberch. Casto-
laus. Hruto. Budis. Wilhelmus. Lupoldus. Nagrad. Lambert de Bozkouiz.
Blud filius Onsonis. Ctibor. Voyteh de Bystrice. Stepanus de Zubri. Lasco.
Andreas filius Benes. et alii quam plures. Acta sunt hec in Brunna II.
Nonas Aprilis anno incarnacionis domini MCCXLVII. Datum per manus
Priznoborii curie nostre notarii.
Ex originali in archivo archiepiscopali Olomucii. — Sigillum idem, quod in
praecedente diplomate.
XCVI.
Ulricus, filius ducis Carinthiae et sororis regis Boemiae, Welehradensi
monasterio capellam Popowice in monte juxla Kunowice el piscaliones
in Kostelan confert. Acta IV. Kal. Maji, 1247.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Viricvs filius ducis
Karinthie. ac filius sororis inclili regis boemie. omnibus presens scriptum
inspecturis in perpetuum amen. Recordationi et noticie presentium et fu-
turorum ratione huius scripti debita significari dignum duximus. quod nos
in remedium animarum predictorum parentum nostrorum uidelicet serenissimi
regis boemorum ac felicis memorie sororis sue matris nostre et omnium
progenitorum eorundem et eisdem in generatione succedentium contulimus
k ICM DENE LANE In LAS A A si dida A ai ani n dI DR iii dei a a i ai mae ac) mamo n
ra Pm = o —— n io
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile