Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
erster
50
batis. Quodsi vero non omnes his exequendis potueritis interesse, tu,
frater episcope, cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Datum Lug-
duni V. idus Martii. Pontificatus nostri anno secundo.
Ex eodem Regesto — epist. 384. — Bulla autographa in arch. capituli
Olomucensis adservatur,
LXVI.
Idem eisdem mandat, ut Conrado episcopo ab administralione spiritualium
el temporalium suspenso, bona episcopatus Olomucensis. conservari curent.
Dt. Lugduni, V. Idus Marlii, 1245.
Énnocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . .
episcopo Pragensi, et dilectis filiis . . Breunovensi et Gradicensi, Pragensis
et Olomucensis diocesis, abbatibus salutem et apostolicam benedictionem.
Exponentibus coram nobis I. decano, B. archidiacono, et magistro I. ca-
nonico et procuratore Olomucensis ecclesie, quod Conradus, canonicus
Ildesemensis, pro eo, quod in Olomucensem ecclesiam procurauerit se in-
trudi, et se gerit pro episcopo in eadem, fuit auctoritate nostra citatus,
ut nostro se conspectui per se uel procuratorem idoneum presentaret, super
hiis secundum iustitiam responsurus. Verum cum diutius exspectatus con-
tempserit comparere, nos indempnitati eiusdem ecclesie precauere uolentes,
eam et domos ipsius cum bonis omnibus, que ad ipsam et episcopatum
pertinent, sequestranda, et predictum Conradum propter suspicionem dila-
pidationis ac infamiam intrusionis ortam de ipso, et ne scandalum in eodem
populus domini patiatur, ab administratione spiritualium et temporalium du-
ximus suspendendum. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta
mandamus, quatinus domos et bona ipsa auctoritate nostra recipere, ac
diligenter conseruare curetis, usque ad nostre beneplacitum voluntatis,
contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita com-
pescendo. Quodsi non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tu, frater
episcope, cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Datum Lugduni
V. Idus Martii. Pontificatus nostri anno secundo.
Ex originali in arch. capituli Olomucensis; necnon e Regesto Inno-
centii IV. anni IL epist. 383. in tabulariis Vaticanis, — Exc. dedit
Dobner in Mon. tom. VI.