69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
49
Olomucensis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte vestra nobis
exstitit humiliter supplicatum, quod cum vos pro electionis negotio, que in
Olomucensi ecclesia de dilecto filio Guillelmo exstitit celebrata, ad Sedem
apostolicam venientes et moram ibidem diutinam protrahentes, grauia sub-
ieritis onera expensarum, ita ut omnino vobis defecerint iam expense,
prouidere vobis super hoc, ne pro necessariorum defectu predictum rema-
neat negotium inexpletum, paterna sollicitudine curaremus. Vestris igitur
precibus inclinati, vobis pro expensis necessariis faciendis ad promouen-
dum dictum negotium contrahendi mutuum super bonis eiusdem ecclesie
usque ad summam quadringentarum et sexaginta marcarum sterlingorum,
ac obligandi propter hoc bona predicta liberam concedimus auctoritate
presentium facultatem. Dat. Lugduni IIII. nonas Martii. Pontificatus nostri
anno secundo.
Ex eodem Regesto — epist. 473.
LXV.
Idem episcopo Pragensi et abbatibus: Brewnoviensi atque Gradicensi mandat,
ul Conradum, episcopum Olomucensem intrusum, peremlorie cilenl ad
comparendum personaliter. coram Apostolico. Dt. Lugduni, V. Idus
| Marlii, 1245. `
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . . epi-
scopo Pragensi, et . . dilectis filiis Breunouensi et. . Gradicensi Pragensis
et Olomucensis diocesis abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Exponentibus coram nobis I. decano, B. archidiacono et magistro I. cano-
nico et procuratore Olomucensis ecclesie, quod Conradus canonicus Ilde-
semensis, pro eo quod in Olomucensem ecclesiam se procurauit intrudi et
se gerit pro episcopo in eadem, fuit auctoritate nostra citatus, ut nostro
Se conspectui per se vel procuratorem super his secundum iustitiam re-
Sponsurus idoneum preseníaret: verum quia idem comparere hactenus non
curauit, diutius exspectatus, mandamus quatenus auctoritate nostra perem-
ptorie citetis eundem, ut in festo beati Tohannis Baptiste proximo futuro
personaliter compareat coram nobis, facturus et recepturus, quod ordo
dictauerit rationis. Quod autem super hoc.feceritis, nobis fideliter rescri-
7
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile