69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
qua
JJ mne mA
Ea
va dica
\
1
sz € «b „Je
410
CDV.
Otio, civis Olomucensis, resignat monasterio Gradicensi laneos duos in
Topolany. 1267.
Deperire potest omnis humana promissio que firmari non üidetur
robore literarum. Pateat igitur vniuersis presentibus quam futuris presentem
notulam inspecturis quod Ego Otto humilis ciuis Olomucensis vna cum
filiis meis ,omne, ius quod in bonis duorum laneorum in Thopolan videbar
habere sub testimonio proborum virorum ciuium Olomucensium primo Ste-
phani tunc aduocati. deinde Heyczonis de noua Ciüitate, Conradi, Pertoldi,
Sdislai. ad manus venerabilis domini, Rv. abbatis Gradicensis et conuentus
totaliter resignaui. Quare idem venerabilis dominus ,Rv. abbas Gradicensis
considerans me sibi et ecclesie sue plurima seruicia inpendisse et posse
impendere. ratione dictorum bonorum in 'Thopolan. vnum laneum in uilla
nominata repsin michi contulit quiete ac pacifice , perpetuo, possidendum ita
tamen quod si filii mei post terminos vite ad seruiendum dicte ecclesie
.,,, fuerint. minus apti aut ipsorum seruitium non, placuerit. non tantum ipsi filii
^mei verum etiam alii qui dicti lanei possessores extiterint, sepe dicto domino
Rv. abbati et suis successoribus tres fertones, argenti in festo beate Val-
purgis. soluere teneantur tres uero „presentas que visitationes vocantur
scilicet in natiuitate domini HiiI. pullos in pascha XL. oua in Penthecosten
. HII. caseos quorum quiuis JIII. denarios, valeat singulis annis reddere non
,obmittant saluis collectis. Si vero me aut filios meos nominatos laneos-
'vendere contigerit de voluntate ipsius domini .R. abbatis et suorum suc-
cessorum talibus tenemur vendere qui sibi boni aut vtiles videantur. Et
ut hoc factum permaneat illibatum presentem litteram duorum sigillorum
munimine. meo videlicet ac ecclesie Olomucensis roboraui. Huius rei testes
sunt hii. Frater Budi$ tunc Prior, Cornelius suprior Mátheus Florentius,
Vrbanus Heyricus Calüus Voyzlaus custos Anthonius Michael Valerianus
Heyricus Kamerärius/ sacerdotes. De ordine vero fratrum Predicatorum
frater Chüalko tunc Prior et frater Lucianus lector. Ciues autem Olo-
mucenses. primo Stepánus tunc aduocatus deinde Heyczo de noua Ciuitate
Conradus Pertoldus Sdizlaus. Acta sunt hec anno domini MCCLXVIL .
Ex originali cum duobus sigillis in archivo ejusdem monasterii.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile