EN | ES |

Text view

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

401

Petitionis vestre, guam nobis obtulistis, series continebat, ut priuilegium quod pie memorie dominus Rubertus episcopus, predecessor noster, vestro dedit monasterio, antiquatum adeo, quod renouationem requirat, sub nostro curaremus rerouari sigillo. Cum igitur desideria iusta conueniat exaudiri, nos vestris, que honestatem continent, precibus inclinati, dictum priuilegium, quod diligenter perspeximus, quodque vidimus non abolitum, non cancel- latum, nec in parte sui aliqua vitiatum, duximus renouandum, tenorem ipsius de verbo ad verbum nullo addito vel minuto presentibus inseri facientes, qui talis est. (In nomine sancte lrinilalis el indiuidue vnilatis.. Nos dei gracia Rubertus . . . MCCXXXI. Vide n. CCXIII. T. II.) Quod autem ea, que per huiusmodi priuilegium monasterio vestro esse noscuntur con- cessa, non pereant, sed futuris temporibus maneant inconvulsa, nos presens transscriptum ad ampliorem rei memoriam nostri iussimus sigilli munimine roborari. Datum in Modericz anno domini M. CC. LX. VII. VII. Idus Nouembris. Presentibus: Heydolfo, preposito de Cremser. Heydenrico decano. Theodrico canonico eiusdem ecclesie. Iohanne plebano de Crisa- neuicz. lohanne et Conrado, notariis rostris.

E codice MS. ecclesiae ejusdem.

CDI.

Otakarus, rex Boëmiae et marchio Moraviae, concedit Smiloni de Brumow facultatem de bonis suis libere disponendi. Act. Brunae, XVII. Kalendas Decembris, 1267.

In nomine domini amen. Nos Otakarus dei gracia Boemie Rex Dux Austrie et Styrie ac Marchio morauie omnibus in perpetuum. Ne res geste in tempore simul cum pretericione temporis euanescant, expedit, vt quilibet tractatus, qui debet in posterum recitari, litterarum firmetur serie inxta sue forme debitam quantitatem. Hinc est, quod scire uolumus presencium quoslibet inspectores tam modernos quam futuros, quod con- siderata fidelitate et deuotis obsequiis dilecti nobis Zmylonis de Brumowe exhibitis nobis iugiter et inpensis, ipsi hanc graciam specialiter duximus faciendam, suis ad hoc precibus racionabilibus inclinati: quod de hereditate

51


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile