69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
374
guam heredum suorum. tam in Zwettl. quam in nova fundatione perhennis
memoria habeatur. Pro habundanti tamen cautella prefatis fratribus de Zwettl.
dedi pro defensore dominum Rapotonem de Valchenberch. et filium suum
Rapotonem. et heredes suos. ut si qui presentem meam liberam venditionem.
et fratrum cautam emptionem. adtemptaverint retractare. non tam ius. quam iuris
iniurias fabricantes. cum omnis in hac actione litis occasio sit decisa. predictus
dominus Rapoto de Valchenberch. et Rapoto filius suus. et heredes sui.
eiusdem possessionis redditus. pro ipsis stando. tueri ac defendere tene-
antur. secundum ius terre Austrie generale. 'landem quoque defensionem
sumunt sibi Vitigo de Zcalitz. Hogerius de Witigenaue. Wilhelmus de
Syzinko. Zumbracus de Linz. contra omnes heredes in Boemia constitutos.
Ut autem huius venditionis et emptionis processus perpetuam habeat firmi-
tatem. presens testimonium. est sigilli mei et domini Rapotonis de Valchen-
berch robore communitum. testibus ydoneis nichilominus subnotatis. Qui sunt
Ulricus de Newenhaus. Ulricus de Lomnitz. Bvdiboy de Zcalitz. Vitigo
de Chrumnow. Woko et Zezen fratres de Witignawe. Rapoto de
Valchenberch. et Rapoto filius suus. Pilgrimus de Swarzenawe. Hen-
ricus frater eius. Chatoldus filius Pilgrimi. Rudolfus purchrauius de Gors.
Hugo Turso. et Hadmar frater eius. Otto de Rastenberch. et Albero
frater eius et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini. Millesimo.
ducentesimo. sexagesimo. quinto. in festo beati Urbani pape.
Ex originali ejusdem monasterii cum duobus sigillis appensis.
CCCLXXII.
F'ratres et consanguinei Ludmilae de Hijse cedunt de jure suo in redditibus
in Walkersdorf, quos eorum soror monasterio Zwellensi vendiderat.
Acta die 25. Maji, 1265.
Nos Vitigo de Zcalitz Hoygerus de Witigenow. fratres. Wilhelmus
de Sizingo et Zumbracus de Linz. vice sororum nostrarum Gerírudis. et
Tutte, nec non et omnium, ad quos subscripta hereditas videtur aliqualiter
derivari. notum facimus universis. presentes inspecturis litteras protestantes.
quod unanimiter abnegamus omne ius quod nobis hereditaria successione
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile