69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
_ 373
de Hossix. de Stiboriz. de Tescowiz. de Gemniz. de Zadeh. de Labniz.
de Bratricowiz. de Mladotiz. de Eckardi villa. de Hermanni villa. de
Bochdanewiz. de Schouebrunne, pro decimalibus denariis marcam auri in
octaua beati Martini nobis soluere debeant annuatim. Nos ad huius rei
memoriam et euidenciam presentem paginam conscribi, et sigilli nostri
iussimus munimine roborari. Actum et datum apud Cremeser. V. Kalendas
Martii, anno domini M. CC. LXV.
Ex originali absque sigillo in arch. ejusdem monasterii. — Apographum
in codice Welehradensi fol. 82.
CCCLXXI.
Ludmila de Řjše in Moravia vendit monasterio Zwellensi redditus quosdam
in Walkersdorf. Acta die 25. Maji, 1265.
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis. Ludmilla
de Revsch. filia quondam antiqui Witigonis. salutem in domino sempi-
ternam. Quia succedente tempore. accedit et oblivionis macula. per quam
liber memorie obfuscatur. et solent infirmari diverse hominum actiones.
interest (?) plurimum. si quod digne in memoriam vertitur hominum.
Scripture studio condiatur. Singulorum igitur notitie ad quos presens scri-
ptum deuenerit patefiat. quod ego Ludmilla de Reusch pietatis studio in-
citata. intendens dare operam sorori mee domine Katarine. ad fundandam
plantationem nóvam ordinis Cysterciensis in Boemia pro habitatione sancti-
monialium feminarum. vendidi domino Chunrado venerabili abbati de пре!
in Austria. de possessione mea hereditaria. redditum quinque talentorum et
dimidium in Walkersdorf. pro viginti marcis argenti. ut per easdem res
mobiles. plantationis nove predicte. res immobiles comparentur. ita sane. ut
tam per possessionem venditam. quam per emptam. ut ubique serviatur
omnium conditori. Unde cum fratres mei Witigo de Zcaliz. Hogerius de
Witigenaue. Wilhelmus quoque de Syzinko. Zumbracus. de Linz. ex parte
Sororum mearum Gertrudis et Iuíte. et omnes heredes. quibus vel ex aliqua
causa vel occasione predicte possessionis hereditas vel nunc. vel in posterum
videbitur. omni iuri hereditatis et impeticioni cesserint absolute. ut tam ipsorum.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile