69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
366
indiuisim uidetur esse uilla, dedisti ecclesie nostre libere, et in nostris
manibus resignasti, recipiens a nobis in feudo bona predicta, que medie-
tatem bonorum, ab ecclesia nostra collatorum tibi et heredibus tuis, et
amplius valere noscuntur. In recognitionem vero bonorum episcopalium
que tibi contulimus dabis annuis singulis canonicis ecclesie nostre mensuram
vnam tritici continentem modium vnum Opauiensem de manso siue de laneo
quolibet, et de mansis dumtaxat censualibus tibi, de allodio tuo, de zluho-
nibus, e£ de manso iudicis nichil dabis. Item de bonis emptis, et de bonis
cum vxore tua datis tibi, vt ab hiis discerni possint, similiter nichil solues.
Nam bona episcopalia, que tibi collata sunt, ad heredes tuos tantum filios
transferentur, et numquam ad filias; sed empticia bona et cum vxore data
libi, iure successionis tam ad filias quam ad filios transferentur. De pre-
dictis bonis omnibus tam emptis quam episcopalibus in necessitatibus in
quibus adesse tenemur domino nostro Regi Boemorum illustri, ad honoris
sui et terre sue defensionem, et in propriis necessitatibus nostris, succes-
sorum nostrorum, et ecclesie nostre, seruicia facies militaria in armis vide-
licet et dextrario quandocumque per nos aut successores nostros fueris
requisitus; et heredes tui in bonis predictis succedentes tibi ad eadem et
similia seruicia perpetuo tenebuntur. Quod autem omnia premissa tam
nobis, successoribus nostris et ecclesie nostre, quam tibi et heredibus tuis
rata seruentur et stabilia, semperque maneant inconuulsa, nec vllius tem-
poris euo ullatenus inmutentur, sed perpetuum irreuocabiliter sortiantur
effectum, hanc paginam ad rei memoriam sempiternam inde confectam sigilli
nostri iussimus munimine roborari. Et nos Olomucense Capitulum propriis
huic carte subscribentes nominibus, predictam infeudationem factam tibi et
heredibus iuis per venerabilem patrem, dominum nostrum Brunonem epi-
Scopum Olomucensem, videutes ipsam ecclesie nostre necessariam et hone-
stam, ratam habemus et gratam, et consensum nosírum annotatum et ex-
pressum presentibus vnanimiter adhibemus. Et quod super hoc eciam nullus
futuris temporibus dubietatis vel calumpnie possit oriri scrupulus hanc eciam
paginam ad firmiorem rei stabilitatem sigilli nostri fecimus appensione muniri.
Ego Bartholomeus decanus, Ego Herbordus prepositus, Ego Stephanus
Olomucensis archidiaconus, Ego Symon custos, Ego Iohannes Znoemensis
archidiaconus, Ego Alexius prepositus de Wolframskirken, Ego Heydolfus
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile