Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
348
quod ciuitas ipsorum, que Lutomisil dicitur, que et ipsi ecclesie adiacet,
iure fori, iure ciuili, iure iudicii ceterisque iuribus ac libertatibus gaudeat,
quibus ciuitas nostra Gredcz et alie ciuitates nostre per Regnum Boemie
sunt contente; et quod homines dicte ciuitatis et ubique per abbaliam
constituti nullius castri nullorunque iudicum uel officialium seu beneficia-
riorum astent iudicio, sed Prage coram nobis vel nostro uicario iudicentur,
et sint liberi et exemti ab omni iugo seruitutis seu exactionis et grauaminis,
tam ab hiis, que vulgariter dicuntur Narok seu Ziwod, quam ab hiis, que
uocantur JVarez, et a retibus ad uenationem ducendis, et a uictualibus
canibus dandis et ipsorum custodibus, qui Holofy vocatur; ab eo etiam, quod
dicitur Ozzep, atque a sex denariis, quod dicitur Sezíne, qui dari debentur
magistro uenatorie dignitatis. Statuimus etiam, ne homines memorate ecclesie
grauentur in hoc, quando aliquis occisus seu strangulatus fuerit, quod
materna linqua Híawa nuncupatur, siue se inuicem seditiose uulnerauerint,
siue a latronibus uulnerentur, quod dicitur Ranne, liberi sint et absoluti,
abbati tamen de culpis huiusmodi responsuri. Si vero aliquis hominum
dicte Ciuitatis et ecclesie suspensus fuerit uel suspendendus, quod Wixelche
dicitur Boemice, ipsos penitus decernimus absolutos, arbitrio abbatis nichilo- ,
minus relinquentes, ut pro hiis et aliis culpis homines suos pena debita
puniat, in usus monasterii, quicquid ex culpa prouenerit, conuertendo. Decer-
nimus etiam, quod, quicquid emolumenti uel utilitatis de molendinis prefate
ecclesie prouenerit, abbas duntaxat et nullus alter recipere teneatur. Ad
maiorem preterea nostre liberalitatis concessionem omnia priuilegia, predicte
ecclesie a nostris antecessoribus pia consideratione concessa, siue sint
realia siue personalia, ad res seu iura pertinentia, dummodo appareant in
prima figura, et autenticis sigillis sigillata, non uitiata, non cancellata,
non in aliqua sui parte abolita, rata habemus et firma, et ea auctoritate
presentis scripti confirmamus, nolentes illa tractu temporis a maliuolis
aliquibus ausu temerario uiolari. In cuius rei testimonium presentes litteras
supradicte ecclesie pro memoria prefatorum omnium sempiterna concedimus,
sigillorum nostrorum munimine roboratas, testibus, qui aderant, subnotatis.
Ierosius, burgrauius pragensis, et filius eius Albertus. Andreas, Came-
rarius pragensis. Vlricus, subcamerarius. Chacho, iudex terre, et filius
suus protywen. Zmilo de Belkow. Egidius de Zuabenicz, et filius suus