69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
345
de Mirslaus. Abbatisse et conuentui sanctimonialium vallis sancte Marie
in Osla Cysterciensis ordinis vendidit laneum et agros in estimatione
dimidii lanei et decem curticulas de consensu uxoris sue uidelicet domine
Agnetis et bona voluntate in villa que uocatur Droscuwilz recedendo ab
omni iure quod in eisdem bonis videbatur habere receptis prius a prefatis
abbatissa et conuentu quindecim marcis argenti pro eisdem. Protestatus
est nichillominus idem nobilis coram nobis quod pio zelo ductus ad laudem
dei et gloriose virginis Marie matris eius nec non pro salute carorum
suorum tam viuorum quam moríuorum sepe dictis Abbatisse et conuentui
in Osla Ius patronatus ecclesie ville de Droscwwitz dederit a longe
reiroactis annis et temporibus prout in litteris exinde confectis dinoscitur
contineri. Verum ne possit processu temporis alicuius proteruitas infirmare
iytulum emptionis. resignationis, et protestationis huiusmodi litteris fecimus
conmendari et sigilli nostri munimine recipere firmamentum. Acta sunt
hec in Znoym. Anno domini M. CC. Sexagesimo secundo. III. Kalendas
Decembris. Coram testibus subnotatis. Domino Her. decano Znoymensi.
Domino Karulo preposito montis sancti ypoliti. Domino O. preposito in
Osla et W. capellano dominarum. Domino Marquardo. Domino Lupo et
Wernhardo flio suo de Nasmeritz. Domino Smilone de Belkouwe. Domino
Hartlibo de Miselboritz. Rancyro Zudario. Gerslao de Knenitz. Merbotone
prouinciali Znoymensi et aliis quam pluribus tunc collectis ibidem.
Ex originali duplo cum sigillo illaeso in archivo monasterii Oslowanensis.
CCCL.
Capitulum Olomucense venditionem villae Lupljn ratam habet. Dt. Olomucii,
in die sancli Thomae, 1262.
Whniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit
B.(artholomeus) decanus totumque Capitulum O/omucense salutem in domino.
Noueritis nos litteras domini O/rici Militis de Hoenbuch recepisse sub hac
forma. Venerabilibus in Christo dominis preposito Decano et Capitulo
Olomucensi O. dictus de Hoenbuch (de Alla fago alibi) Miles domini Epi-
scopi Olomucensis se paratum in omni genere seruiendi. Notum vobis esse
44
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile