EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

338

CCCXLIL Bruno, episcopus Olomucensis, confirmal donalionem hospitalis infirmorum in Iglavia per magistros monelae abbati Siloénsi factam, el ejus ordinationem plebanis Iglaviensibus confert. Dt. Olomucii, pridie Nonas Julii, 1262.

Bruno, dei gracia Olomucensis episcopus. Dilectis in Christo Mar- silio, abbati ecclesie Syloensis, et Heinrico, plebano Yglauiensi, Salutem in Domino. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per officii nostri sollicitudinem ad effectum debitum perducatur. Cum igitur, sicut uestra peticio continebat, Scabini et ciues yglauienses, pium erga Aospilale infirmorum eiusdem loci gerentes deuotionis affectum, voluntate pia et libera et unanimi consensu decreuerint statuendum, quod abbas ecclesie Syloensis et plebanus ygla- uiensis, qui pro tempore fuerint, hospitale predictum, considerantes in hoc profectum et utilitatem ipsius, in temporalibus debeant ordinare, sicut in litteris ipsorum confectis exinde plenius continetur, quarum tenorem de uerbo ad uerbum presentibus inseri fecimus, qui talis est: (In nomine elc. .. MCCLVIII. Vide n. CCLXXI.) Nos vestre deuotionis precibus inclinati, quod ab eisdem ciuibus in hac parte factum est, gratum habentes et ratum, id authoritate ordinaria confirmamus, sub anathematis interminatione distri- ctius inhibentes, ne quis hanc nostram confirmationem presumat infringere, vel ei ausu temerario contraire. Datum Olomuz, pridie Nonas Iulii. Anno domini M. CC. LXII.

E copia simplici saec. XVIII.

CCCXLIII.

Richardus, Romanorum rex, Olakaro in feudum concedit Austriam et Styriam, confirmaique Boëmiam et Moraviam. DI. Aquisgrani, 9. Augusti, 1262.

Richardus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus. Uniuersis Christi et sacri Imperii Romani fidelibus, ad quos presentes litteras per- uenire contigerit, habere notitiam rei geste. Cum regalis diuinitas pote- statis quandam quodam modo diuine in terris maiestatis imaginem repre- sentet, et quanto quis diuine voluntati magis innititur, tanto copiosioribus


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile