69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
320
Dytrich Ryestin et alii quam plures. Datum in Olomuc Anno domini MCCLXI.
XII. Kalendas Septembris.
E codice Olomucensi membr. I. fol. 12.
CCCXXVI.
Idem commitlit, ut Olomucii theatrum seu domus communis, quae vulgo
Kaufhaus dicilur, aedificelur, et forum annuale sit in. eadem civilate in
festo b. Galli. Dt. apud Iglaviam, III. Idus Octobris, 1261.
Nos Otacharus qui et Premizl. dei gracia Dominus Regni Boemie.
Dux Austrie et Styrie. Marchioque Moravie vniuersis presencium inspec-
toribus fieri cupimus manifestum, quod nos Ciuitatem nostram in Olomus.
propter honestatem et conuersationem laudabilem, inhabitatorum eius, quo-
rum vtilitati et commodo intendimus graciose, proficere cupientes, et in
omnibus emendari, consensimus et admisimus, quod edificetur ibidem TAe-
atrum, siue domus communis. que in vulgo ChaufAus dicitur. pro bono
publico et profectu. Adicientes ex plenitudine gracie et fauoris, quod in
predicta ciuitate nundine siue forum annuale sit in festo beati Galli, annis
singulis in futurum. ita quod venientes ad nundinas supradictas siue forum
annuale. per sex septimanas. scilicet per duas septimanas in veniendo. ad
forum, per duas septimanas stando in foro. per duas septimanas recedendo
a foro, siue nundinis annualibus supradictis. sint liberi et exempti ab omni
theolonio siue muta. quocumque nomine censeatur, addito et adiecto Iure
tocius libertatis et gracie, quod ratione nundinarum et fori annualis, in
ciuitate nostra Brunna dinoscitur ad hec tempora viguisse. Et ne in po-
sterum dicte ciuitati nostre in Olomuz. et inhabitatoribus eius de premissis
ambiguitas, questio, siue calumpnia valeat aliqua suboriri, presens instru-
mentum valiturum perpetuo, sigillorum nostrum insignitum karactere. ipsis
dari fecimus ad cautelam. "Testibus qui tunc aderant subnotatis. Qui sunt.
Nezamizl. Olomucensis Purccrauius. et Pincerna Moravie. Hartlibus Ca-
merarius Moravie. Bsnata Dapifer Moravie. Hermannus filius Zimylonis de
Luchtenburch. Ludzlaus phorestiarius Moravie. Pota. Zazlaus de Pencick.
et alii quam plures. Actum apud Iglauiam. Anno domini M. CC. LXI...
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile