Text view
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
29
. XLII
Innocentius papa IV. episcopo Pragensi, abbati Brewnoviensi et praeposito
Pragensi mandat, ut. Conradum, qui in episcopatum Olomucensem per
laicalem potentiam intrusus esse dicebatur, Romam cilent. DI. Anagniae,
III. Idus Septembris, 1243.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri ..
episcopo et dilectis filiis . . abbati monasterii de Breunowe et . . prepo-
sito maioris ecclesie Pragensis salutem et apostolicam benedictionem.
Ex parte dilectorum filiorum . . decani et capituli ecclesie Olomucensis
fuit propositum coram nobis, quod ipsa pridem pastore vacante, iidem prout
spectat ad eos, ne illa sub diutina vacatione langueret, ad tractandum de
futuri substitutione pontificis in capitulo conuenerunt; et cum omnes per
scrutinii formam in magistrum Willelmum eorum concanonicum, virum uti-
que literatum, honestum et prouidum, ac in spiritualibus et temporalibus
circumspectum, per cuius industriam dicta ecclesia de bono in melius
reformanda speratur, concorditer , consensissent, ipsum in Olomucensem
episcopum elegerunt. Qui cum ad multam eorum instantiam electioni de
se facte consenserit, Conradus canonicus Ildesemensis in episcopatum
Olomucensem per laicalem potentiam se procurauit intrudi; qui spoliatis
eorum domibus de ipsa ecclesia eiecit eosdem, et in ea fractis eius ostiis
in ipsius bonis hostiliter debachatur. Quare procuratores dictorum decani
et capituli nobis humiliter supplicarunt, ut cum de premissis apud Sedem
apostolicam possit fieri plena fides, ipsi ecclesie ac eiusdem canonicis, qui
per eundem Conradum bonis omnibus spoliati et experti vincula et carceres
in iniuriam clericalis ordinis subire coguntur mendicitatis opprobrium, pro-
uidere paterna sollicitudine curaremus. Procurator vero partis aduerse,
quem cum iure iurando quod procurator esset admisimus, eo quod procura-
tionis literas propter viarum pericula secum deferre timuit ut dicebat, pro-
posuit ex aduerso, quod R. quondam Olomucensi episcopo, licet frequenter
monito, excessus canonicorum suorum corrigere non curante, venerabilis
frater noster . . Maguntinus archiepiscopus loci Metropolitanus, eandem
Olomucensem ecclesiam iure metropolitico visitauit, et cum inquisitione
prehabita; decanum et alios canonicos ipsius ecclesie pro manifesta coha-
bitatione mulierum et aliis diuersis excessibus et euidentibus criminibus
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile