Text view
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
298
liceat, hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario
contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omni-
potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incur-
surum. Datum Laterani quinto Kalendas Februarii. Pontificatus nostri
anno septimo.
E codice Welehradensi fol. 109.
CCCVII.
Idem confirmal quasdam possessiones, quas nobilis Smil de Brumow dictus
de Strilek monasterio Welehradensi ad fundandum novum monasterium
(Smilheim) concessit. Dt. Laterani, III. Kal. Februarii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . Ab-
bati et Conuentui Monasterii de Wellegrad. Cisterciensis ordinis Olomu-
censis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium
desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a ra-
tionis tramite non discordant effectu prosequente complere. Vestra siqui-
dem nobis exhibita petitio continebat, quod dilectus filius Nobilis uir Zmilo
dominus Zdrilke Olomucensis diocesis, quasdam possessiones spectantes
ad eum uobis ad opus cuiusdam Monasterii ordinis uestri quod de nouo
fundare disponitis pia et prouida liberalitate concessit, prout in patentibus
litteris confectis exinde, ac sigillo Nobilis memorati signatis plenius dicitur
contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati quod ab eodem
Nobili super hoc pie et prouide factum est ratum et firmum habentes id
auctoritate apostolica confirmamus et preseutis scripti patrocinio communi-
mus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirma-
lionis infringere uel ei ausu temerario contraire, Si quis autem hoc at-
temptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et
Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani Ш. Ка-
lendas Februarii. Pontificatus nostri anno septimo.
Ex originali ejusdem monasterii, — Item apographum in codice Wele-
hradensi fol. 114.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile