63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
286
sororem Katharinam priorissam et conuentum celle sancte Marie in Brunna
ordinis predicatorum nostre dyocesis ex altera, super villa, que dicitur
Düraxr, et coram diversis iudicibus utraque pars fuisset grauata multis
laboribus, sumptibus et expensis lite nondum finita, volentes ambe partes
ad concordiam peruenire et uitare dampna plurima et expensas, pro bono
pacis et quietis quia non decet seruos dei litigare. talem concordiam com-
posicionem et transactionem de assensu eciam et uoluntate nostra fecerunt,
videlicet quod dicte priorissa cum suo conuentu eidem abbati et conuentui
pro se ei suis successoribus in perpetuum dederunt et tradiderunt medie-
tatem pomerii, quod habent prope ciuitatem Brunensem iuxta fluuium qui
dicitur Swarczauia, et situm circa uiam publicam inter molendinum Siboto-
nis, et molendinum Lutoldi ciuium de Bruna, quod fuit quondam Swellarij,
quod possident pro indiuiso cum Ecclesia et Canonicis de Chremsyr. ad
habendum et tenendum possidendum et quidquid sibi et.suis successoribus
deinceps placuerit perpetuo faciendum, cum introitu et exitu suo et omni
iure vsu sev requisicione quod haberet in ipso pomerio cum accessibus et
egressibus suis usque in viam publicam. — Cuius possessionem corporalem
apprehendendi et accipiendi auctoritate propria eisdem plenam et liberam
licenciam contulerunt promittentes eidem abbati et conuentui pro se et suis
successoribus de dicto Pomerio vel eius parte uel usu uel iure ipsius eis-
dem questionem uel litem ulterius non inferre non inferenti consentire.
Econtra dicti abbas et conuentus eisdem priorisse et conuentui dederunt
cesserunt et transtulerunt omne ius et actionem personalem vel realem
spiritualem uel corporalem quod habebant vel habere poterant in dicta villa
que dicitnr Diwax. renunciantes expresse liti et litteris quibuscumque ini-
petratis et impetrandis et promittentes eandem Priorisse et Sororibus litem
uel questionem super dicta villa uel aliqua parte eius uel iure ipsius non
inferre nec inferrenti consentire que omnia et singula promiserunt inuicem
vna pars alteri firma et rata. habere et tenere et non contra facere uel
uenire aliqua racione vel causa de iure uel de facto et non petere bene-
ficium restitucionis in integrum nec dicere se deceptam nec litteras aliquas
de cetero inpetrare contra predicta uel aliquod predictorum sub pena ar-
genti centum marcarum puri, que tociens comitatur et exigi possit, quo- .
ciens contra factum fuerit in aliquo predictorum et refectione dampnorum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile