EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

281

continentia ejus talis: (In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Othagarus ete. Dat. 1272. XIV. Kal. Febr. Vide T. IV. n. LVIII.) Nos autem predicti fratris Chunradi desiderio atque precibus ad equitatis instantiam et rationis persuasionem benignius annuentes, dictum priuilegium in hanc paginam transscribi de uerbo ad uerbum fecimus, et ea, que con- tinentur in ipso, rata et grata habentes, presentis tenore privilegii confir- mamus, volumusque, ut ea maneant sequuturis perpetuo temporibus incon- cussa. In cuius rei testimonium et robur firmiter ualiturum presens priuilegium fieri, et sigillis nostris fecimus communiri. Datum Prage per manus magistri Velezlai, Pragensis et Wissegradensis canonici, prothono- tarii Regni nostri. Anno dominice incarnationis MCCLXXXIV. pridie Kalendas Julii. XII. Indictione.

E copia vidimata in archivo Melitensium Pragae.

LXXV.

Theodoricus, episcopus Olomucensis, confirmat indulgentias a pluribus episcopis monasterio Welehradensi concessas aliasque addit. Dto. apud Wischow VIII. Idus Novembris. 1284.

"Theodericus dei gratia Episcopus Olomucensis Ecclesie vniuersis christi fidelibus salutem in domino sempiternam. Cum omnia religiosorum virorum loca precipue tamen illorum quos Romana speciali fauore prose- quitur ecclesia teneamur affectu gratie prosequi specialis attendentes, quod venerabiles in Christo fratres Curie Romane sectatores Episcopi cum ec- clesia et Monasterio Welegradensi curauerunt indulgenciarum nostro ac- cedente consensu grata misericorditer beneficia dispensare, nos eciam pre- dictum Monasterium et ecclesiam in honore beatissime dei genitricis Marie gloriose virginis dedicatam sincero prosequentes affectu, maxime vt ad vi- sitandam eandem ecclesiam deuotionis causa in honore predicte genitricis dei et aliorum patronorum eiusdem ecclesie deuocio fidelium. feruencius ac- cendatur, prenotatis episcoporum indulgenciis, que in eorum litteris con- ünentur, pium et gratum prebentes assensum easque auctoritáte ordinaria confirmantes, omnibus vere penitentibus et confessis qui in sollempnitatibus

36


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile