EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

276

rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino pote- ritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas, terras, domos, vineas, villas, possessiones, et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patroci- nio communimus. Salua in predictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et con- firmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbemue- terem XV. Kalendas Maij. pontificatus nostri Anno Secundo.

Originale in curia Brunensi f. O. I1. n. 6.

LXXI.

Indulgentiae a nonnullis archiepiscopis et episcopis ecclesiae. fratrum praedicatorum Olomucii concessae. Dto. apud Urbem veterem V1. Kal. Martii. 1284.

Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Nos Dei gratia Reynaldus Messanensis, Wilhelmus Corinthiensis, Petrus Arbonen- sis archiepiscopi, Acerus Uexoniensis, Bartholomeus Gagetanus, Henricus Saxoniensis, Symon Papiensis, Petrus Ciuitatensis, Fridolus Ouetensis, HRobertus Rossensis, Bernardus Humanas, Vincentius Portugalensis, Ptolo- meus Sardinensis, Thorsinus Hamerensis, Petrus Cluensis, Andreas Asloen- sis episcopi, salutem in domino. Licet is de cuius munere uenit, ut sibi a suis fidelibus digne et laudabiliter seruiatur, de habundantia pietatis sue merita supplicum excedens et uota, bene seruientibus multo maiora tribuat, quam ualeant promereri. Desiderantes tamen reddere domino populum acceptabilem fideles Christi ad complacendum ei quasi quibusdam allectiuis muneribus indulgentiis uidelicet et remissionibus inuitamus, ut exinde red- dantur diuine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut ecclesia fratrum ordi- nis predicatorum in Olmoz ciuitatis Olmoczensis congruis honoribus fre- quentetur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ad ipsam ecclesiam


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile