63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
241
modum uero procurator Abbatis et Monasterii conabatur multipliciter per
iura ostendere, quod essent impossessionem mittendi decimarum, ante peti-
tarum, uel saltem partem aduersam excommunicaremus, quia contumaciter
iudicio stare rennuit, ut debebat, super eo alternatiue inter locutoriam in-
stantissime postulando. Nos uero habito consilio et tractu super hiis, Ab-
batem et monachos de brevnovv, iusticia exigente, misimus inpossessionem
decimarum, írium uillarum superius prefatarum. Et quia frustra, iudex
mittit inpossessionem, nisi in missum tueatur, Auctoritate domini pape, qua
fungimur in hac parte, mandamus honorabili Viro Priznoborio canonico
Wissegradensi, ut sepe fatos Abbatem et monachos mittat impossessionem
corporalem predictarum decimarum contradictores et rebelles per censuram
ecclesiasticam compescendo. Acta sunt hec in Znoym Anno ab incarna-
cione domini Millesimo CC. L. V. VI. feria ante diem Lucie Virginis, et
hoc testantur, quorum nomina subscribuntur. Dominus Conradus, canonicus
Pragensis de Waldenberch et Magister suus "Theodericus; fratres mino-
res, frater Radich, et frater Johannes, Fridericus uicarius sancti Nicolai,
et socius suus Petrus. Cvnradus capellanus Abbatis de Luca, et ceteri.
Ex orig. in arch. archiep. Olomuc.
XXVIII.
Nicolaus, episcopus Pragensis, confirmat. fratribus hospitalis sancti Fran-
cisci Pragae jus patronatus ecclesiarum ipsis a rege Wenceslao donata-
rum. Datum Pragae Idibus Februarii 1257.
Nicolaus Dei Gratia Pragensis Episcopus Magistro et Fratribus
Hospitalis Sancti Francisci Pragensis salutem in perpetuum. Dignum et
Congruum existimauimus, aequitas quoque communis exposcit, qnod piis
Votis, et honestis petentium desiderijs, fauore beneuolo concurrentes, prae-
beamus etiam nostrae liberalitatis assensum. Hinc est quod Jura Patro-
natus et ipsas Ecclesias, quas clarae memoriae Wenceslaus. Rex Boemo-
rum, alijque Nobiles, seu fideles, Pragensis Diocesis Vobis et Vestro
Hospitali ad Vsum ac sustentationem infirmorum eiusdem Hospitalis, cum
omnibus redditibus et aliis pertinentiis contulerunt: Vobis tenore praesen-
31
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile