63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
231
largitione Regum ac Principum, oblatione Fidelium, seu aliis iustis modis
praestante Domino poterit adipisci, firma Vobis, vestrisque successoribus
et illibata permaneant: de quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum in quo praefatum Hospitale situm est, cum omnibus perti-
nenciis suis. Villam Hlupetin cum omnibus Villis ad ipsam pertinentibus
videlicet Humenecz ac Nydossicze. Villam Boroticz cum omnibus villis
ad ipsam pertinentibus videlicet Ssupanowize et Drahotussicze, Villam
Ribnik cum suis pertinenciis, Villam Rakssicze cum omnibus pertinentiis
suis. Et alias possessiones vestras, cum pratis, Vineis, terris, Nemoribus,
Vsagiis, Pascuis in Bossko et plano, in aquis et molendinis, in Viis et
semitis, et omnibus libertatibus et imunitatibus suis. Sane Noualium ue-
strorum, quae propriis manibus ac sumptibus colitis, de quibus hactenus
aliquis non percepit siue de hortis, Virgultis, et piscationibus vestris, seu
de uestrorum animalium nutrimentis nullus a uobis decimas exigere uel
extorquere praesumat. Liceat quoque uobis personas liberas et absolutas
e seculo fugientes ad conuersionem recipere, et eas absque contradictione
aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli Fratrum uestrorum post factam
in eodem loco professionem, fas sit de loco ipso, nisi arctioris religionis
obtentu discedere, discedentem uero absque communium literarum vestrarum
cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale Interdictum terrae
fuerit, liceat vobis clausis Januis, excommunicatis et interdictis exclusis,
non pulsatis campanis, suppressa Voce diuina officia celebrare, dummodo
causam non dederitis interdicto. Pro consecratione uero Altarium, siue
pro Oleo sancto, uel alio Ecclesiastico sacramento, nullus a uobis, sub
obtentu consuetudinis, uel alio modo quidquam audeat extorquere, sed haec
omnia gratis uobis authoritate nostra Episcopus Dioecesanus impendat:
alioquin liceat uobis haec, eadem authoritate recipere a quocumque malu-
eritis Catholico Antistite gratiam et Communionem sedis Apostolice obti-
nente. Quia uero interdum Dioecesani Episcopi copiam non habetis, si
quem Episcopum Romanae sedis, ut diximus, gratiam et communionem ha-
bentem, et de quo plenam notitiam habeatis per uos transire contingerit ab
eo Benedictiones Vasorum et Vestium, Consecrationes Altarium seu Basi-
licarum; Ordinationes clericorum, qui ad ordines fuerint promouendi, reci-
pere ualeatis. Obeunte uero te, nunc eiusdem Hospitalis Magistro, nullus
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile