63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
204
CXCIII.
Wenceslaus, rex Boémiae, fundal monasterium Throni regis juxta con-
fluentiam aquarum Ratibor et Bećwa (juata Wsetjn). Dto. Pragae,
XIV. Kal. Junii. 1306.
Wencezlaus dei gratia Bohemie et Polonie Rex. Sedentibus nobis
in regali diuina dispositione fastigio dum commisse nobis cure impendimus
ei incumbimus, dum regalis officii debitum exequimur, ut tenemur, tot mun-
dialium rerum curis, tot subditorum occupamur negotiis, quod cum neces-
sitati eorum exterioribus inherendo prospicimus, etiam cum interiora appe-
timus, ad hec procul dubio efficimur tamquam diuisi in plura minores. Ne
iamen merite quod contemplationi debetur actiuorum reddamur turbinibus
exagitati expertes, sic nos nostra decreuimus viris contemplatiuis liberali-
tate coniungere, ut ea, que nostris excluduntur meritis eorum precibus
apud diuine maiestatis clementiam assequamur. Nouerint ergo uniuersi
presentes litteras inspecturi, quod nos religiosorum virorum in Cistercien-
sis ordinis obseruatione degentium pie contemplationis studio orationumque
couniri participio cupientes in bonis iuxta confluentiam aquarum Ratibor et
Peczue dicíarum sitis, monasterium fratrum ipsius ordinis Cisterciensis, cui
nomen "Thronus Regis imposuimus ad laudem dei et honorem beate virgi-
nis Marie nostre ac progenitorum memorie recolende animarum salutem
pro congregatione fratrum dicti Cisterciensis ordinis ibidem mansura duxi-
mus construendum, quod profecto monasterium de consensu venerabilis pa-
tris domini Johannis Olomucensis episcopi, loci ipsius diocesani monasterio
Plassensi eiusdem ordinis Pragensis diocesis esse voluimus immediate sub-
jectum: ita quod monasterii Plassensis abbas, qui nunc est, vel pro tem-
pore fuerit, ad dictum locum abbatem et conuentum ordinabit et diriget
iuxta Cisterciensis ordinis instituta. Vt autem et fratres ipsi in congre-
gatione sua diuinis cultibus eo possint vacare liberius, quo liberalius mo-
nasterium ipsum regalis munificentia liberalitate dotatum; monasterio ipsi
centum marcas annuatim in telonio loci qui vocatur Kuthelhof in Kuttna
conferimus et donamus totaliter, quod monasterium ipsum ipsas centum
marcas ibidem recipere et habere debeat tam diu, quam diu sibi in loco
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile