EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

200

ditus ampliandos. Ipsa enim nobis proximior est, que nos domino sociauit. Considerantes itaque, quod Scolastria ipsius Ecclesie Olomucensis existat tam tenuis in suis redditibus et exilis, quod Scolastico et suis sufficere non poterit quoquomodo, indecens fore censentes, vt tam honorabile offi- cium tante ac uenerabilis Ecclesie rerum temporalium penuriam patiatur multa attentione redditi sumus solliciti, ut ipsa Scolastria et Scolastici, qui pro tempore fuerint, competentes redditus assequantur, ad defectus ipsius Scolastrie releuandos ecclesiam parochialem in Slapanicz, de consensu et uoluntate capituli nostri Olomucensis, deliberatione diligenti et tractatu sollempni prehabitis, ad honorem dei omnipotentis et beatissime matris eius- dem, uirginis Marie,. et beati Wenceslai, ac ad honorem Ecclesie Olomu- censis, et ad cultum diuinum in ipsa augmentandum, ipsi Scolastrie Olo- mucensis ecclesie cum eiusdem parochie iuribus et pertinentiis. duximus vniendam, prout ad nostrum dinoscitur officium pertinere; censentes et vo- lentes, vt deinceps tam Scolastria quam Parochia antedicte in naturam et legem vnius iuris transeant, et priuilegio solius gaudeant scolastrie; ac decernentes, quod Scolastici, qui pro tempore fuerint, non teneantur ipse ipsos, sed per vicarium perpetuum in predicta Ecclesia deseruire, susten- tatione congrua ipsi uicario de prouentibus ecclesie reseruata, sacrosancte Romane Ecclesie Episcopalibus et Archidiaconalibus iuribus semper saluis. Et vt ipsa uenerabilis Ecclesia nostra Olomucensis se fore a nobis sentiat honoratam, in hoc ei ex officio nostro duximus prouidendum, quod Archi- diaconatus, Scolastria et Custodia ibidem de cetero aliquibus personis extra capitulum eiusdem ecclesie Olomucensis non conferantur, collatione et pro- uisione ipsorum semper penes nos et successores nostros nichilominus Te- manente. Nos itaque miseratione diuina Budizlaus decanus, Cyrus prepo- situs, Rancyrus archidiaconus, et capitulum Olomucensis Ecclesie, ratam et gratam ex causis antedictis habentes vnionom supradictam, nostrum super ea consensum vnanimiter adhibemus, ас etiam consilium seu fauorem. Vt autem premissa robur obtineant perpetue firmitatis, ad rei memoriam sem- piternam presens scriptum fieri jussimus, et sigillorum nostrorum munimine communiri. Actum et datum in Olomuz. Anno domini Millesimo Trecen- tesimo VI. Septimo Kalendas Martii.

E Cod. membr. I. f. 27. in archivo capituli Olomucensis.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile