63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
179 -
gimen ibidem ei, prout ad nostrum spectat officium committentes. In cuius
rei testimonium presentes litteras fieri, et sigilli nosiri munimine fecimus
communiri. Datum in Modricz anno domini Millesimo trecentesimo quinto.
Kalendis Marti; pontificatus nostri anno secundo.
Ex originali in archivo S. J. Brunn.
CLXXI.
Joannes, episcopus Olomucensis, confirmat. testamentum Wernheri scho-
lastici Pragensis et. canonici Olomucensis. Dto. in Pustomér. XI. Kalend.
Aprilis. 1305.
IN nomine domini amen. Ego Vernherus scolasticus. Pragensis
ecclesie et canonicus Olomucensis, attendens quod nichil cercius est morte
et nichil incercius hora mortis. In bona ualetudine corporali sana mente
atque bona ratione et si testamentum facere non potui quod de propriis
nichil habui tamen ea que ab ecclesiis habui de jure dare potui valens
saluti anime mee prouidere, dedi leprosis et hospitali omnia que in pre-
benda mea in ’Fopolan me constat habere uidelicet iumenta omnia cum
poledris omnibus omnia animalia tam magna quam parua omnes porcos
magnos et paruos oues omnes sine diminucione annonas tam hyemales
quam estiuales cum omnibus que sunt ibi seminata uel que per me de-
bent seminari et pullos omnes ut eque post mortem meam inter eos diui-
dantur pro remedio anime Peregrini et pro salute anime mee. Item dedi
Luduico et Daliconi meis seruientibus omnia iumenta cum poledris omnibus
animalia omnia tam magna quam parua oues omnes cum omnibus porcis et
pullos cum satis estiualibus in villa que W'siscze nuncupatur, hyemalia
uero ibidem suecessori meo de iure debentur, ltem dedi Ortlino seruienti
meo in Ribnik omnia iumenta cum omnibus animalibus et omnes annonas
item in longa villa relinquo pro obedienciario qui pro tempore fuerit pro
prebenda quam creaui in ecclesia Olomucensi pro panibus et distribucione
denariorum, If. marcas grossorum. cum dimidia marca. Eidem etiam obe-
dientiario ibidem tres fertones grossorum et dimidium fertonem pro curia
in Hodina quam 'lheodricus vicarius meus habet, item eidem Th(eodrico)
23*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile