63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
174
minime decolorat, quia decus virtutum geniturae maculam abstergit in filiis,
et pudicitia morum pudor originis aboletur. Cum itaque Wenceslaus Otha-
chari de Brunna (sic) pater tuus tunc conjugatus te de quadam muliere
alii conjugata susceperit, tuque sicut fidedignorum testimonio reperimus,
defectum natalium probitate suppleas meritorum, redimens favore virtutum,
quod ortus odiosus ademit: nos tuis supplicationibus inclinati, tecum ut
eodem non obstante defectu possis ad omnes ordines promoveri et eccle-
siasticum beneficium obtinere, auctoritate apostolica de speciali gratia dis-
pensamus. Nulli ergo eíc. nostrae dispensationis etc. Datum Perusii, Ka-
lendis Junii, anno primo.
Ex autogr. regesto litcr. Benedicti XI. an. I. epist. S39. in Tabul. Vatic.
CLXVII.
Romanus, abbas Gradicensis, fratribus sui monasterii confirmat X.X. mar-
cas, quas Budis abbas pro pitantia in circuitu Kygow assignavit. Dto. in
Hradište, in die s. Wenceslai 1304.
Nos Romanus, miseratione diuina Abbas Gradicensis, presentium
tenore fideliter protestamur, quod uiginti marcas in grossis denariis, sexa-
ginta quatuor pro marca computando, quas dominus Budissius, frater no-
ster in Christo dilectus, de sua prouisione in Kygiow, deuote conuentui
nostro pro pitanfia assignauit, ut pro ipsis in prouincia uel ciuitate duarum
marcarum censum sibi comparent annualem, et ut memoria pro ipso Budis-
sio, domino Roberto, parentibus eorum, pro nobis etiam et conuentu nostro,
presenti et futuro, parentibus nostris, et ordinis aliisque fidelibus, quiin
nostris cemiteriis sunt sepulü, singulis annis memoria sollempnis pro de-
functis deuote in medio ecclesie peragatur, et pitancia fratribus per pitan-
"Üiarium ipso die pro duabus marcis in refectorio ministretur, et competenter
quinque pauperes. recreentur: ipsam pecuniam, uidelicet uiginti marcarum
ponderis memorati uobis fratres de uoluntate unanimi concesserimus, ita
ut, quando requisiti fuerimus a uobis, pecuniam predictam reddere debea-
mus. Pro quo negotio ut fratres nostri essent certiores, si non soluere-
mus, ad mandatum nostrum fideiussit dominus Chwalko, et prouisionem
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile