63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
173
uilegij litterarum sedis apostolice et quarumcumque aliarum impetratarum
uel impetrandarum sub quacumque forma uel conceptione uerborum quos
ex nunc ut ex tunc esse uolo cassas irritas et inanes auxilio quod mihi
uel dictis vxori liberis uel heredibus meis in Judicio uel extra Judicium
possent aliquo tempore quomodolibet suffragari. Ne autem inposterum ali-
cui de predicta uenditione dubitatio oriatur, presentes petiui sigillo Ciuita-
tis predicte Brunensis confirmarj cum nominibus testium qui predicte uen-
ditioni dum fieret affuerunt. qui sunt pilgerinus lapicida de Brvnna.
Stephanus prope sanctum michahelem, fridlinus dictus Rehczer, Nicolaus
dictus Vurcer. Reymunt Ciues pragenses et plures Viri ydonej et dis-
creti. Actum et datum anno domini Millesimo. CCC IIII nonis Aprilis, in
Brvnnensi Ciuitate antedicta.
Ex originali in archivo monasterii Rayhradensis cum sigillo ex parte laeso.
CLXV.
Wenceslaus, rex vendit Ebroni de Kralic judicium villae forensis in
Kralic. Dto. Brunae IX. Kalend. Junii 1304.
Rex Wenceslaus uendit Ebroni de Crelicz iudicium uille nostre
forensis in Crelicz cum iudicio uille Hyrdoborziez, uno laneo et taberna,
qui soluit quinque halenses in censu, molendino, balneo, duobus macellis
carnificum, duabus mensis panni et uno subside in ipsa uilla forensi pro
centum marcis argenti. Datum Brunne M. CCC quarto. IX. Kalendas Junii.
Orig. in tabulario arcis Towaéow. Desumt. in cod. Pernstein. in Museo Mor.
CLXVI.
Benedictus XI. papa, Joannem, Wenceslai Otakari de Bruna filium, dis-
pensat, ut possit ad omnes ordines promoveri. Dto. Perusii, Kalendis
| Junii. 1304.
Johanni Wenceslai Othachari de Bruma (sic) clerico Olomucensis
diocesis. Illezitime genitos, quos vitae decorat honestas, naturae vitium
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile