EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

169

Ea propter vniuersitati uestre tenore presencium volumus esse notum, quod, cum honestus vir, frater Sdizlaus, plebanus de Grilwicz, dimidiam partem decimarum suarum in Rekwicz, villa parrochie sue, que ipsum de iure an- nuatim contingunt, venerabili Conuentui Monasterii Lucensis pietatis intuitu dederit, ad utilitatem et specialem pitanciam ipsius Conuentus pro tempore vite sue, nobisque super eo sit humiliter supplicatum, vt ad hoc assensum nostrum prebere et ratum habere ac confirmare hoc, quod factum est in hac parte, ex officij nostri debito dignaremur: nos itaque ad preces et de- uotam instanciam nomine dicti Conuentus, et ex parte ipsius fratris Sdizlai deuote nobis oblatam, benignius inclinati, id, quod super dimidia parte ipsarum decimarum in predicta villa pro predicto conuentu per ipsum fra- trem Sdizlaum factum est de grato eius affectu, ratum et gratum habemus, ei auctoritate, qua fungimur, confirmamus ad tempora vite sue; ita nichilo- minus, quod iuribus Sedis Apostolice et eius Legatorum ac dyocesani, nec non Archidiaconi in nullo penitus propterea derogetur, et eciam ipsa Ec- clesia in Grilwicz in posterum post eiusdem Sdizlai decessum nullum ex- inde senciat detrimentum, seu aliquod dispendium aliqualiter paciatur, sed exemta et libera sit a. qualibet huiusmodi seruitute. .In cuius rei testimo- nium presentes litteras fieri, et sigilli nostri munimine fecimus communiri. Datum in Modricz, anno domini Mill. Trecentesimo 'Tercio. X. Kalendas Januarij. Pontificatus nostri anno primo.

Ex originali in archivo ejusdem monasterii.

CLXI.

Emundus, abbas montis Syon, confirmat resignationem decimarum in Rekwic factam per Zdislaum plebanum in Kidlowice in pitantiam con- ventus Lucensis. Dto. in Luka, feria IV. post epiphaniam domini. 1304.

Nos Emundus, dei gracia Abbas ecclesie montis Syon, vniuersis Christi fidelibus, ad quos presentes peruenerint, salutem in domino. Pre- sentibus protestamur, quod frater Stizlaus, plebanus in Griluicz, spontanea uoluntate, accedente ad hoc consensu venerabilis fratris nostri, domini th.

22


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile