EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

145

CXXXIX.

Bludo de Jicjn ecclesiae parrochiali in Hnogice decimas villae Pnowice assignat. Dto. in vigilia assumptionis b. M. V. 1302.

Humanis ordinacionibus contractibus atque pactis ut puta caducis ac mutabilibus. propter fragilitatem hominum consueuerunt apponi testimonia racionabiliter fide digna. quatenus non pateat locus fraudibus et decidatur materia iurgiorum. Proinde Ego Bludo baro terre morauie dictus de ''yz- ceyn ad noticiam presencium et ad memoriam futurorum cupio presentibus deuenire. quod ad diuini numinis cultum ampliandum in Ecclesia parrochiali beate virginis in Hnoynicz sita in archidiaconatu Olomucensi. considera- cionis mee oculos dirigens ac eternorum intuitu volens seminare in terris. quatenus multiplicato fructu id recolligere possim. edoctus super eo in foro penitencie salutaris. decimas pleno iure de allodio in mea, villa Pnyewicz. sito in parrochia prefata. ipsi Ecclesie dono et confero liberaliter per pre- sentes. Ne autem tam salubris per me facía donacio a quoquam heredum proheredumve meorum aut eciam quouis extraneo infringi valeat. aut ei ausu temerario contraire volendo ipsam robur obtinere perpetue firmitatis presens scriptum mei dependentis sigilli iussi munimine consignari. Actum et datum in supradicta villa nostra Pnyewicz mediantibus fidelibus nostris iroyancio famuli nostri et pezscone procuratore nostro. Anno domini. M. CCC. secundo. In vigilia assumpcionis beate virginis gloriose.

Ex originali in archivo ejusdem ecclesiae.

CXL.

Wenceslaus, rex Boemiae et Poloniae, ordini S. Joannis Hierosolymi- tani jus patronatus ecclesiae in Hlubcice confirmat. Dto. in Olomuc. III. Kalend. Septembris 1302.

Nos Wencezlaus Dei gratia Bohemie et Polonie rex. Notum faci- mus universis tam presentibus, quam futuris, quod nos ex specialis dilec- lionis affectu, quem ad ordinem hospitalis sancti Johannis Hierosolymitani

19


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile