63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
140
bilem fratrem nostrum Nicolaum Ostiensem episcopum apostolicae Sedis le-
gatum religione praeclarum, virum magni consilii et grande Romanae
membrum ecclesiae, cujus praesentiam nobis non absque magna incommo-
ditate subtraximus, duximus pridem illuc cum plenae legationis officio de-
stinandum , teque per ipsum et literas nostras hortati sumus diligenter, ut
nonnulla quae circa praefatum natum tuum dicebantur minus provide atten-
tata, prudenter corrigeres per te ipsum et regali providentia emendares,
ac tam tu quam tui et nati memorati sequaces acquiesceretis ipsius legati
salubribus monitis reverenter, vosque beneplacitis coaptaretis ipsius, qui
ad dictum regnum ut pacis angelus nuntiusque salutis accessit; significan-
tes tibi, quod si qua jura in eodem regno aliisque provinciis tibi vel nato
memorato competerent, et prosequeremini coram nobis, illa disponebamus
illibata servare nec minuere sed augere. Licet autem legatus ipse multos
propterea non solum mentales sed etiam corporales subierit sollicitudines
et labores, qui apud deum erunt meritorii et gloriosi fructus eorum, non
tamen ut sperabamus quietis et pacis effectum per viam compositionis vel
concordiae amicabilis labores et sollicitudines hujusmodi habuerunt, nec
alias etiam regni praedicti status ad quietis commoda est reductus: quin-
imo guerrarum turbines in regno ipso prohdolor invalescunt. Attendentes
igitur, quod thronus apostolici culminis constitutus est a domino super re-
ges et regna, ut aequitatis virga unicuique tribuat, prava dirigat in directa
et morbis qui fomentorum non recipiunt medicinam asperius medicamen
opponat, super petitione tua praedicta deliberatione praehabita diligenti,
eidem nuntio in praesentia fratrum nostrorum viva voce respondimus, tibique
praesentibus respondemus, quod personam tuam paterna et speciali sumus
benivolentia prosecuti, et proponimus tam tuaj quam nati praedicti jura\con-
servare ubilibet, ac tibi et ei sine juris alieni praejudicio plenitudinem 'de-
biti favoris impendere, dum tu et natus ipse filialis devotionis affectibus et
gratis ac laudabilibus operibus vos nostris et apostolicae Sedis beneplaci-
tis coaptetis. Verum cum longo jam tempore dilata sit reformatio dicti
regni deformati taliter et collapsi, et a tempore obitus clarae memoriae
Watizlai regis Ungariae, ac deinde dum Andreas in eodem regno se pro
rege gerebat, carissima in Chr. filia. nostra Maria regina Siciliae illustris
ad se ac dilectum filium nobilem virum Carolum nepotem ejus praefatum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile