63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
133
CXXVIII.
Bolko et Henricus, duces terrae Opaviae et domini Wratislavienses, con-
firmant literas Nicolai ducis Opaviae super jure patronatus ecclesiae in
Jaegerndorf. Dto. Lignicii in die octava b. Polycarpi. 1302.
In nomine domini amen. Nouerint vniuersi, presentem litteram in-
specturi, quod nos Bolco et Henricus, dei gracia Duces terre Oppauie et
Domini Wratislauie ac de Lignitz, inspecto priuilegio fratrum ordinis Hie-
rosolimitanorum super iure patronatus ecclesie in Jagerndorf, ipsum inue-
nimus non uiciatum, non cancellatum, sed legitime confectum in hec uerba:
Nicolaus, dei gracia dux Oppauie etc. Acta XIIL Kalend. Octobr. 1281.
vide T. IV. n. CXCIV. — Considerantes igitur prefati quondam Ducis
iustam honestamque intentionem, suadente iustitia, moti predictorum fratrum
precibus, predictam donationem, sicut legitime facta est, approbamus, inno-
uamus, et etiam presentibus confirmamus. Actum et datum Lignicii, sub
anno domini Millesimo ''recentesimo Secundo in die octaua beati Policarpi,
Martyris atque Pontificis; presentibus nostris fidelibus: Domino Gunthero
de Ayberstvyn, nostro prothonotario. Joanne de Schiltberg, et Joanne
nostro Capellano.
E cop. vidim. in Musaeo.
CXXIX.
IMilota de Benesow cum filio Thobia, archidiacono Hradecensi, el nepote
Benesio monasterio Welehradensi dimidiam villam Spachendorf vel Le-
skowec confert. Dto. in Strażnice, VIII. Idus Martii 1302.
Ego Milota dictus de Benessow vnacum dilecto filio. meo Thobia
archidiacone Grecensi et nepote meo Benesio de Benessow. notum facimus
vniuersis litteram presentem inspecturis, quia dedimus in remedium anime
mee omniumque predecessorum et successorum meorum dimidiam villam,
que vulgariter dicitur Spafendorf vel Leschowicz, in prouincia Opauiensi
et Olomucensi diocesi, omnem vsum et fructum eiusdem ville tam in pratis,
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile