EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

tiam status et generis earum honorifice maritare. Profecto de villa mea forensi dicta 'Feschna, item de Pirchet, de Druncz, Raduna Magna Hei- ligen Rudegerschlog Klenow cum tota silva inter eas, Prunne, Kochans et Horoschitz, quae inquam possessiones et villae sunt nobili D. Mechtildi uxori meae pro dotalitio sive pro datione propter nuptias obligatae pro cería pecuniae quantitate, taliter ordino, volo et statuo, ut si post obitum meum dictus dominus meus rex habere pro (se) voluerit possessiones et villas ipsas, dabit eidem dominae tunc relictae meae mille marcas argenti puri Pragensis ponderis, expensas etiam et securum conductum ei usque in domum patris aut patrui sui, si ad eos redire voluerit tenebitur procurare. Et si maritum duxerit, datis sibi et acceptis a domino meo praefato rege vel heredibus suis praedictis mille marcis memorata bona pro supradicto dotalitio obligata ad dominum regem meum praedictum et heredes suos erunt statim libere devoluta. Si vero in terra Boemiae dicta domina in viduitate manere voluerit, possessiones et villas sibi taliter obligatas tenebit pro tempore vitae suae. qua mortua, possessiones et villae praedictae ad dictum. dominum meum regem et heredes suos libere revertentur. Quodsi forte praedictam Mechtildim mihi contigerit praemori et aliam. legitimam uxorem duxero, licebit mihi eidem uxori meae quam duxero praedicta bona dotalitii assignare pro dotalitio sub pactis et conditionibus supradictis, expressis in dotalitio memorato. Excipio insuper a donatione ipsa villam Ztodolok cum ejus attinentiis universis, quam D. Mariae matri meae donavi, ut eam post mortem meam etiam teneat et possideat tamquam suam, si absque herede masculi sexus decessero, sibique liceat ipsam villam tam in vita quam in morte dare, vendere, seu legare pro suae libito voluntatis. Reservo praeterea mihi villas seu bona infrascripta: videlicet in Boemia in districtu Wliaviensi villam forensem Scedeltschen cum villis et omnibus attinentiis suis; in Znoymensi districtu Banoue castrum cum villis et om- nibus attinentiis suis; in Zmnoymensi districtu Walts et Wilimowicz cum atünentiis universis; nec non in Vetoviensi districtu Pazcowicz cum omnibus suis attinentiis et villam forensem Zlebinx cum villis et omnibus atünentiis suis et villam Rzeczicz in eodem districtu. In quibus quidem villis, castris et bonis praedictis mihi taliter reservatis plenum jus do- minii et proprietatis habeo, quod prius habui in eisdem, ut ea vendere,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile