EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

123

CXVIII.

Theodericus, episcopus Olomucensis, agros de Wolatin inter homines An- tiguae villae sub certis oneribus distribuit. | Dto. Cremsir in. dominica Heminiscere 1301.

Nos "Theodoricus, dei gratia olomucensis episcopus. Notum facimus vniuersís. presentes literas inspecturis, tam presentibus, quam futuris. Quod nos agros de Wolatyn. circa antequam villam sitos, et iure ad nos deuo- luíos. qui estimantur se extendere ad tertium medium laneum vel amplius, damus nostris hominibus de antiqua villa, laneos seu agros habentibus per- petuo, sub onere et seruitio infrascriptis. Vt inter se predictos agros distribuant et diuidant equa lanse. Ita videlicet, qvod vni laneario sicut alteri, et similiter vni curticulario, sicut alteri cedat pars sua. de agris wolatyn supradictis. hec autem erit forma oneris et seruitii de eisdem. Quod homines nostri antique ville, qui nunc sunt, et pro tempore fuerint in eadem. propter vsum dictorum agrorum et vtilitatem. Annonam nostram totam curie, quam habemus ibidem, tam hiemalem, quam estiualem suis sumptibus metere in campis et in horreum introducere tenebuntur, et nos nihil cum negotio annone huiusmodi amplius facere habeamus. Excepto quod colonus noster curie predicte quicunque fuerit annonam postquam messa fuerit in campis componere in congeries siue capecia, et exicrare, si necesse fuerit, debeat, sicut. requirit officium colonorum. Preterea iidem homines de agris memoratis Wolatyn inter se iam distributis et diuisis, ad nullas steuras tenebuntur seu exactiones." Sed tantummodo ad plenas no- bis decimas persoluendas. Cum prato autem, quod ad illos agros pertinet, nihil aliud facere habebunt, nisi quod fenum postquam per curticularios collectum et compositum fuerit, introducere fideliter teneantur. Insuper vo- lumus quod si nos, vel successorem nostrum aliquos laneos antique ville contigerit infeudare. quod is qui infeudatus fuerit, si agrorum illorum de Wolatyn partim habere voluerit, ad messem curie nostre, ad introductio- nem annone et foeni, sicut alii teneatur. - Quod hec autem omnia et sin- gula predictis hominibus nostris, et eorum successoribus per nos et suc- cessores nosíros inuiolabiliter obseruentur et nullatenus immutentur, pre-

16 *


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile