63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
9
monasterii sui apud.. filiam Hortlini de Kyrowicz, relictam quondam Freud-
mani, et pueros eius emerit hereditario iure ad ipsum monasterium perpetuo
pertinendam, quod prefatus Hortlinus dicte filie sue et puerorum ad nor-
mam ipsis uendidit pleno iure: nos ad deuotam instantiam precum eiusdem
abbatis et conuentus sui, qui a nobis humiliter petiuerunt, quod dignaremur
ipsis cum ratihabitione nostra emptionem huiusmodi confirmare, iam dictam
emptionem super prefata uilla Obluss factam, eidem monasterio per ipsum
abbatem et dictum conuentum eius de magnificentia nostra ratam et gratam
habemus, ac eam de speciali gracia presentis scripti patrocinio liberaliter
confirmamus. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, et sigillorum
nostrorum munimine fecimus communiri. Datum Prage per manus magistri
Joannis, sacensis prepositi, prothonotarii Moravie. Anno domini millesimo
ducentesimo nonagesimo quarto, quarto Calendas Julij. Indictione septima.
E copia vidimata in archivo monasterii Lucensis.
XI.
Ulricus de INovadomo regi Wenceslao bona sua confert in casum, si de-
cederel liberis masculi secus non relictis. Dto. Pragae VIIJ. Kalend.
Augusti 1994.
In nomine domini amen. 'l'enore praesentium noverint universi, qui-
bus hoc scriptum exhibitum fuerit, quod ego Uiricus de Novadomo, baro
et fidelis excellentissimi domini mei, D. wVenceslai regis Boemiae, ducis
Cracoviae et Sandomeriae, marchionis Moraviae, diligenter ut condecet
favoris et benignitatis ejus gratiam in me liberaliter confluxisse conside-
rans, non vi nec dolo inductus aut metu coacius, sed bona, libera et gra-
tuia voluntate mea dono et confero dicio domino meo regi ac heredibus
suis bona mea subscripta, si continget me decedere liberis masculi sexus
legitimis non relictis, videlicet Novam domum praedictam, castrum scilicet
et civitatem sive oppidum cum suo circuitu ei districtu villarum aliarumque
possessionum ad civitatem et castrum praedictum spectantium, nec non vil-
lam forensem dictam Dremis! cum possessionibus, juribus et pertinentiis
universis, eo salvo, quod si filiae legitimae ex me fuerint procreatae, do-
minus meus praenotatus rex et sui heredes tenebuntur eas secundum decen-
2
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile