63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
112
CIX.
Wenceslaus, rex Boemiae et marchio Moraviae, in remedium animae pa-
iris sui Otakari monasterio S. Clarae Znoymae villas TTasowice et Ho-
donice sub sigillo post coronationem de novo dat et confert. Dto. Brunae
II. Idus Maji. 1299.
Nos Wenceslaus, dei gratia Rex Boemie, Dux Cracouie et Sando-
merie Marchioque Morauie. Notum esse uolumus vniuersis tam presenti-
bus quam futuris, quod Nos olim in nostre ac recolende memorie domini
Illustris Regis Boemie, charissimi Patris nostri, animarum remedium Abba-
tisse et Conuentui Monialium Monasterii Ordinis S. Clare in Znoym vil-
las nostras '"assovitz et Hedenitz, prope dictam ciuitatem Znoym sitas,
duximus conferendas, dato super hoc eis priuilegio antiquorum sigillorum
nostrorum, quibus ante coronationis nostre tempora utebamur, munimine
roborato. Porro quia pro parte Abbatisse et Monialium predictarum iuxta
formam constitutionis nostre, de representandis nobis litteris seu priuilegiis
quibuscunque sub donationibus vel gratiis quibuslibet, sub sigillis predictis
personis quibuscunque concessis, edite, post coronationem nostram Prage
in colloquio generali nobis infra statutum ad hoc terminum fuit predictum
priuilegium resignatum: Nos recepto priuilegio ipso, ne ulterius Abbatisse
et Moniales predicte in iudicio uel extra iudicium exhibere uel ostendere
teneantur, villas predictas cum agris, pratis, syluis, molendinis, pomeriis,
piscationibus, uineis, iuribus, libertatibus, redditibus et ipsarum pertinentiis
vniuersis, dictis Abbatisse et Monialibus ac Monasterio de nouo damus et
conferimus de gratia speciali, per eas et Conuentum predictum proprietatis
iure perpetuo possidendas. Ad maiorem quoque gratiam pauperes tam in -
predictis villis quam in bonis aliis predicti Monasterii residentes ab omnium
prouincialium et ciuitatum nostrarum, iudicum et beneficiariorum ac aliorum
officialium quorumcumque iurisdictione ac potestate liberaliter eximimus, et
esse uolumus in perpetuum liberos ac exemptos, ita quod per nullum alium
quam per nos vel per camerarium nostrum Morauie, qui pro tempore fue-
rit, uel alium, cui nos duxerimus committendum, pro quacumque causa pau-
peres ipsi citentur uel etiam iudicentur, nec citati teneantur coram aliis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile