EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

92

per manus predicti Nicolai Scolastici nostri anno domini M. CCXCVIII. in vigilia beati Marci ewangeliste.

E Cod. Chart. I. p. S5. in archivo capituli Olomucensis.

XC.

Weuceslaus, rex Boémiae et marchio Moraviae, monasterio S. Clarae Olomuftii insulam Lazec ante Olomuc confert. Dto. Pragae, Kalendis Maii. 1298.

Nos Wenceslaus, dei gracia rex Boemie, dux Cracouie et Sando- merie, marchioque Morauie, tenore presentium notum esse volumus tam presentibus, qvam futuris, quod nos considerantes attente inter pietatis opera merito computantes piis locis et personis, in eis deo famulantibus, de bonis nobis a deo collatis elemosinarum suffragia impartiri, nobisque hec in remissione proficere peccatorum; insulam dictam Lasecz ante Olomucz, ad cameram nostram Olomucensem spectantem, cum ortulanis octo, qui te- nentur faleare; pratum unum, ad dictam Insulam pertinens, et quilibet eo- rum lottonum unum argenti pro orto, quem tenet in ea, census nomine debet soluere annuatim; cum quatuor quoque piscatoribus in eadem insula, quorum quilibet solvit tres denarios qualibet septimana; nec non cum mo- lendino uno in aque insule memorate, duas rotas habente, de quo nullus census soluitur, sed eidem camere molendo deseruit; abbatisse et conuen- tui monialium monasterii ordinis sancte Clare in Olomuez, principaliter propter Deum et anime nostre remedium, damus et conferimus de gracia speciali, quam quidem insulam cum dictis ortulanis, prato, piscatoribus, mo- lendino, quod, sicut olim dicte camere seruiebat, sic prefato monasterio seruire tenebitur, ad ipsam insulam pertinentibus, eisdem abbatisse et con- uentui per Albertum de Sternberk, camerarium Olomucensem, assignari fecimus, per eas iure proprietatis perpetuo possidendam. In cuius rei te- stimonium presentes litteras fieri, et sigillis maiestatis nostre iussimus com- muniri. Datum Prage per manus uenerabilis Petri, Basiliensis episcopi, Wissegradensis prepositi, et regni nostri Boemie cancellarii, principis no-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile