63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
76
illie vbique contra bona Barutonis, quia ex parte vna fluuii, videlicet Ostra-
uie versus Poloniam, quidam agri episcopatus Olomucensis iacent et silue,
qui quondam ab illa parte Morauie iacebant. Cum dictus fluuius plus ac- -
cedens Polonie decurrebat priori meatu et loco, ac dictos agros et siluas
a parte littoris versus Morauiam relinquebat, quod dicti agri et silua epis-
copatui Olomucensi salui pacifice remanebunt, et ibi dicti cumuli siue stru-
ges, non per moderna littora eiusdem fluuii nunc currentis, sed per terram .
iuxta fines agrorum et siluarum :dictorum ad eundem dominum episcopum
spectantium, vbi adhuc antiqua apparent littora. Iterum vsque in decur-
sum fluuii agris predictis et silua inclusis taliter construentur. Consensi-
mus eciam ordinantes et virinque equaliter acceptantes, vt ripa siue littus,
a parte Polonie inter bona ducalia et episcopalia semper et vbique ad nos
pertineat, et alia ripa siue littus versus Morauiam ad episcopatum debet
similiter pertinere. "Vsus vero fluuii et piscationes absque alterna inpedi-
tione qualibet sint communes, qualitercunque meatus fluuii varietur vel
mete per aggeres sint destincte. "Vt autem hec ordinacio et composicio,
ac terminorum distinctio inter nos et venerabilem patrem dominum episco-.
pum Olomucensem ac successores eius perpetuo perseueret, ipsam nostre
ac fratris nostri Bolconis, ducis Opoliensis sigillis; in signum consensus
prouidimus roborandam. Presentibus testübus, qui aderant infra scriptis,
comite Adalberto subcamerario 'lessinensi, comite Nicholao castellano
Oswentinensi, comite Johanne castellano 'lessinensi; comite Hermanno dicto
Speher, castellano Ostrauiensi, comite Swessone dapifero nostro, comite
Jascone dicto de Corniz, comite Wlodzimiro dicto Kacza subiudice curie
nostre, comite Borcone iudice curie principis Opoliensis, comite Henrico,
dicto Miculez, comite Bludone dicto de Hycin. Andrea dicto Brus. Sobcone
dicto Strela, et Borsuta domicellis ducis Opoliensis et alis quam multis.
Actum et datum in Ostrauia anno domini M. CC. XC. septimo. IIII. No-
nas Augusti.
Ex orig. cum duobus sigillis integris in archivo archiepiscopali Cremsir.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile