63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
62
tam presentibus, guam futuris, guod nos perspicaciter aduertentes propriam
deuotionem dilectorum ciuium nostrorum de Bruna, quam constanter tem-
poribus continuis ad nos gerunt, volentesque propterea eos fauore pro-
sequi speciali, eisdem ciuibus nostris et ipsorum posteris vniuersis conce-
dimus fauorabiliter atque damus, ut omne ius montis si fauente domino
processu temporis apud ciuitatem. Brunensem ad sex milliaria ubicunque
inueniatur metallum, siue sit auri, argenti, plumbi, siue aliud quodennque
ad ipsam ciuitatem Brunensem in perpetuum debeat pertinere; similiter
sicut montes in Coloniam, et in Czaslauiam pertinent et olim in Iglauiam
pertinebant, dummodo aliis vicinis et multis ciuitatibus nostris non noceat,
nec aliquod eis propterea praeiudicium generetur. In cuius rei testimo-
nium presentes litteras fieri et sigillorum munimine fecimus communiri.
Datum Brune per manus magistri Johannis Saccensis prepositi, prothono-
tarii nostri Morauie. Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo
septimo. Octauo Kalendas Aprilis; indictione decima.
E confirm. Ladislai regis dt. Pragae 16. Nov. 1457 in curia Brunensi.
LXVI.
Wenceslaus, rer Boémiae et marchio Moraviae, donat ecclesiae in To-
wacow curiam in villa Oplocany et tres laneos in Wyklek. Dto. VII.
Idus Aprilis. 1297.
(Wenceslaus) .. Dux Cracouie et Sandomirie Marchioque Moravie tenore
presentium notum facimus tam presentibus quam futuris: quod providi viri
Jacobi plebani de ....... benigniter inclinati: in Oploczan villa nostra Cu-
riam nostram, cum pomerio et duobus laneis eidem curie attinentibus et
uno laneo ibidem ....... Georgii Martyris atque sancü Stanizlai Episcopi
et martyris — nec non et sancte Barbare virginis et martyris et tres la-
neos in Viclek et duas Tabernas ...... molendinum quod situm est in
littore Dotis — ubi prius una rota deseruiebat — habere concedimus ex
integro Insuper Piscaciones — venaciones — pascua, prata, silua ......
nariis — caseis — ouis — pullis — seu auena — ob reuerenciam Dei
et sanctorum prenominaterum censuantes agros illos Ecclesie de Thowat-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile