63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
60
nichilominus conditione adiecta et seruata, quod dicte sorores fratribus pre-
dicatoribus in Senberch tritici octo, siliginis viginti duos modios Olomu-
censis mensure, vnum modium ordei, et vnum modium pise eiusdem men-
sure, de argento vero quinque Marcas et dimidiam pro vestibus eisdem
fratribus annuatim exsoluant. Sed dum fuerit generalis collecta, tum cum
ipso argento, quod dictis fratribus dari deberet, eam dicte sorores soluere
tenebuntur. Preterea vt iam dicte sorores eo diuinis inuigilent cultibus,
bona habita et habenda et homines ipsarum per Morauiam a iudicio et a |
iurisdictione camerariorum, sudariorum ac beneficiariorum omni, nec non
iudicum et quorumlibet officialium Morauie presentium et futurorum eximi-
mus, et esse volumus liberos et exemptos, uolentes et concedentes eisdem
de gracia speciali, ut perpetuum iudicium in bonis suis habeant, in quo
dicti homines earum et non alibi pro qualibet causa respondere de se con-
querentibus teneantur. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, et
sigillorum nostrorum munimine fecimus communiri. Datum Brunne, per
manus magistri Joannis Sacensis prepositi, prothonotarii nostri Morauie.
Anno domini millesimo ducentesimo, nonagesimo septimo. IIII. Kalendas
Februarii. Indictione X.
E copiario saeculi XIV. ejusdem monasterii.
LXI.
Theodericus, episcopus Olomucensis, Herbordo de F'ullenstein, concedit
facultatem in feudo patrui sui Kckerici succedendi. Dto. in Holesow
III. Idus Februarii. 1297.
Nos 'Th., dei gracia Olomucensis episcopus, notum facimus vniuersis
presentes litteras inspecturis. Quod Herbordus, dictus 'Traberger de Ful-
lenstein, noster feodalis in nostra constitutus presentia diligencius postu-
lauit a nobis, ut, si eum sine liberis decedere contingeret, quod in feodo,
quod a nostra ecclesia optinet, filii patrui eius, Eckerici, deberent succe-
dere de nostro beneplacito et assensu. Nos autem eius precibus annuen-
ies consensum nostrum hoc adiecto moderamine adhibemus, quod successio
huiusmodi sic duntaxat robur optineat et effectum, si dictus Herbordus pro
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile