EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

58

nostra Wygesd apud Lappanicz cum decimis et curticula ac aliis perti- nentiis suis, quos possidet in presenti, conferimus et concedimus libere et ; absque omni onere tenenda et percipienda ab ipso ad tempora vite sue et nostre; ita videlicet, ut idem magister ea, quamdiu vivat, percipiat, etiam post obitum nostrum superuiuens. Si autem decesserit, et nos su- peruixerimus, nichilominus pro tempore vite nostre legare possit pro anima uel amicis, cui placuerit; et cui legauerit, in uita nostra eius dono et no- stro assensu possit et debeat ea libere percipere et habere. Verum quod idem magister XV marcas argenti pro redditu decimalium, X marcarum pre- dictarum, sicut preinformati sumus, persoluit, volumus, ui illas XV marcas legare possit, cuicunque placuerit. Et ut hoc feodum cuicunque per nos vel successorem nostrum concessum fuerit cum onere suo, transeat ad quancunque personam, videlicet ut eadem persona, que hoc feodum siue beneficium habere debuerit, non prius possit vel debeat ipsum feudum apprehendere, nisi XV. marcas persoluerit. Sed ille in XV marcis teneat illud in obligatione et in pignore, cuicunque ipse magister deputauerit marcas illas, donec ei prefata summa fuerit persoluta. Vt autem premissa concessio nostra rata maneat, et stabilis perseueret, hanc paginam inde confectam sigilli nostri munimine iussimus roborari. Et nos Olomucense capitulum huic carte propriis nominibus subscribentes, predictam concessio- nem, eidem magistro Ambrosio factam, secundum formam premissam per venerabilem patrem, dominum nostrum 'Th. Olomucensem episcopum, utpote rationabilem et condignam, ratam habemus et gratam, et consensum no- strum vnanimiter adhibemus annotatum presentibus et expressum. Et ut super hoc futuris temporibus nullus dubietatis vel .calumpnie scrupulus possit oriri, hanc paginam fecimus sigilli nostri appensione muniri. Ego Budislaus decanus, ego Cyrus prepositus, ego Fridericus archidiaconus, ego Petritus, ego Rancirus, ego 'Thechoncius, ego Leo, ego Henricus, archidiaconus Brecslauiensis, ego Andreas, ego Beneda, et nos ceteri Olomucensis ecclesie canonici per manum Henrici subnotarii domini nostri prenominati, huic carte subscribimus, premissis omnibus voluntarie et fanorabiliter consentimus. Actum et datum in Olomucz. anno domini M. CC. LXXXXVI. in die Innocentium. E Cod. Chart. I. p. 81. in archivo archiepiscop. Olomuc.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile