63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
50
nostris commissoriis litteris impetratis, ac aliis, nostris ad vos litteris,
petitoriis et interpretantibus hoc statutum, quod ad personam dicti oblati
se minime extendebat, sicut premisimus. subsecutis, nec ipse sancti-
moniales,. nec presentatus earum, ex hiis nostris litteris et precibus sunt
adhuc commodum aliquod consecuti, vobis, preces nostras recusantibus,
quod aliquantulum nos exasperat exaudire. Reiterantes itaque preces »
nostras ad vos, cui deferre volumus, sine preiudicio iuris nostri et eorum,
qui auctoritate nostra, propter negligentiam vestram, suas prosecuntur iu-
sticias, quantum possimus et debemus petimus et qua possimus attentione
monemus, quatenus prefatum Conradum oblatum dicti Monasterii inuestiatis,
seu inuestiri mandetis, infra quindenam, post receptionem presentium litte-
rarum, non obstante statuto predicto, quod memoratum oblatum tangere non
videtur. Alioquin ex tunc, sicut propter negligentiam vestram, prefatum
C. oblatum, admittmus ad Ecclesiam memoratam et auctoritate Metropoli-
tica de cura ipsius, presentibus inuestimus, et per has litteras nostras,
mittimus in possessionem ipsius Ecclesie corporalem, mandantes ipsius Ec-
clesie parrochialibus vniuersis, vt sibi, tanquam suo vero pastori, obedien-
tiam et reuerentiam exhibeant ut tenentur. Nos enim in omnes contra-
dictores, qui huiusmodi admissioni et inuestiture, per nos factis, presump-
serint contraire, octo dierum monitione premissa, excommunicationis
sententiam tenore presentium promulgamus. eosque facimus et mandamus
ab omnibus artius euitari, decernentes irritum et inane, quitquit, contra
hoc nostrum factum, a quoquo temere fuerit attemptatum. Datum Maguntie
Idus Martii. Anno domini Millesimo, Ducentesimo, Nonagesimo, Sexto.
Ex originali ejusdem monasterii absque sigillo.
XLVIII.
Attestatio super sal in Bochńa monasterio Welehradensi a duce Boleslao
donatum, et a Wenceslao rege confirmatum. Вю. VI. Kalendas. Aprilis
1296.
Nos Segota palatinus Cracouie, et WAartislaus castellanus ibidem.
Otto palatinus Sandomirie et Nicolaus castellanus ibidem. Albertus aduo-
catus ciuitatis Cracouie vnacum ciuibus iuratis et scabinis presentibus pro-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile