EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

47

derici archidiaconi, et capituli nostri Olomucensis; tractato cum ipsis facto, et deliberatione diligenti premissa, ac ipsorum consensu super hoc acce- dente, in nomine domini, ad honorem et laudem eius nominis sancti, et apostolorum principis gloriosi statuimus, ordinamus iure perpetuo, ut de cetero eadem ecclesia sancti Petri, saluo per omnia iure patroni, et sine preiudicio omnium, quibus ex hac immutatione posset aliqualiter lesio irro- gari, conuentualis et collegiata existat, et semper iure et honore collegii potiatur, ita ut. deinceps rector eius, magister Petrus, prothonotarius regni Boemie et canonicus nostr eecclesie Olomucensis, et successor eius, quicum- que fuerit, prepositus ipsius ecclesie S. Petri sit et debeat in perpetuum appellari, et hi, qui in presenti sunt in eadem ecclesia sancti Petri duo perpetui uicarii, curam animarum habentes plebis seu parochie, videlicet Hartlinus et "Theodoricus sacerdotes, sint et dicantur canonici ecclesie su- pradicte, et cura remaneat apud ipsos, et eisdem prebendis duabus perpe- tuo sit annexa, propter quam curam iidem duo canonici curati more con- sveto continuam residentiam apud ipsam ecclesiam absque omni excusatione facere teneantur, sicut periculum officii et beneficii desiderat euitare, ac ipsi preposito subsint et subiaceant, et prebende eorum cum uacauerint, ad collationem predicti prepositi pertineant pleno iure. Patronus autem ipsius ecclesie Sancti Petri prepositum, cum preposituram ipsam uacare contigerit, confirmandum nobis uel nostris successoribus presentabit. Ut autem pre- dicta ordinatio collegii et dignitatis noue creationis robur obtineat perpe- tue firmitatis, presentes litteras fecimus fieri exinde, et sigilli nostri muni- mine roborari. Nos uero Olomucense capitulum predicte ordinationi et creationi collegii et dignitatis noue, facte per venerabilem patrem, domi- num nostrum "Theodoricum, Olomucensem episcopum, cum cordis uoto et uoluntate unanimi consentimus; et ne inposterum aliquis. exinde scrupulus calumpnie oriatur, consensu adhibito sigillum capituli ecclesie nostre pre- seutibus appendi fecimus ad perpetuam memoriam futurorum. Actum et datum Brune, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto Nonas Martii, none indictionis.

E copia vidimata in archivo Rayhradensi.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile