63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
38
temerario contraire. Si guis autem hoc attemptare presumpserit indignatio-
nem omnipotentis dei et beatorum Petri et Petri (sic) et Pauli apostolorum
eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum Nonis
Decembris. Pontificatus nostri anno primo.
Ex originali in archivo curiae Brun. f. 0. 1. п. 14.
XXXVII.
Bonifacius VIII. papa monasterio Tiśnowicensi omnes libertates et im-
munitates confirmat. Dto. Romae Nonis Decembris 1295.
Bonifacius Episcopus, seruus seruorum dei, dilectis in Christo filia-
bus, abbatisse et conuentui monasterii de Porta celi, Cisterciensis ordinis,
Olomucensis diocesis, salutem e apostolicam benedictionem. Cum a nobis
petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit
rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effec-
ium. Eapropter, dilecte in Domino filie, uestris iustis postulationibus grato
concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a Romanis Pontifici-
bus, predecessoribus nostris, siue per priuilegia seu alias indulgentias uo-
bis et monasterio uestro concessas, nec non libertates et exemptiones se-
cularium executionum, a regibus ei principibus aliisque Chrisü fidelibus
rationabiliter uobis seu monasterio predicto indultas, sicut eas iuste ac.
pacifice obtinetis, uobis et per uos eidem monasterio authoritate Apostolica
confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino
hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu
temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignatio-
nem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se no-
uerit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum, Nonis Decembris,
pontificatus nostri anno primo.
E codice Tisnow. in Museo Morav.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile