63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
299
rum in villis Thopolan et Wranewitz, ad predictam ecclesiam in Pribicz
communi iure spectantium, et decimarum in Szhetet, qualecunque se pre-
dictus frater Berwelfus, plebanus in Pribitz, tempore sepedicti domini Ger-
laci, Chvnicensis prepositi, sub iuramento fidei et ordinis sui se asserit
indebite recepisse, in festo Purificationis b. Marie virginis nunc venturo
in media parte, et sequenti festo b. Michaelis tenetur reffuudere ex integro
et ex toto. Ecclesiam vero in Pribicz eo iure, quo ex antiquis tempori-
bus, et ante deuoluccionem bonorum in Szhetet ad Chvnicense monasterium,
ac postmodum vsa esse noscitur, in posterum libere gaudeat et fruatur.
Saluo tamen iure concilii per venerabilem patrem et dominum Gerhardum,
Maguntinensem archiepiscopum, in Aschaffenburch editi et sollempniter ce-
lebrati. Vt igitar hec amicabilis composicio de cetero rata permaneat, dno
instrumenta super biis eiusdem tenoris fieri fecimus, quorum vnum nosiris
sigillis sigillatum assignauimus preposito Chvnicensi, aliud vero cum no-
strorum sigillorum appensione ecclesie in Pribicz fecimus assignari. Pena
posita viginü quinque marcarvn Morauici ponderis et argenti parti obser-
uanti hanc composicionem a parte non seruante quocunque tempore sol-
uendarum. Acta sunt hec anno domini M. CC. nonagesimo HI. III. Ka-
lendas Januarii.
Ex erig/nali in archivo Melitens. Pragae.
СУП.
Bertholdus judex et jurati Iglavienses conferunt Jacobo, abbali Siločnsi
molendinum censuale. Dto. fglaviae in diebus Pentecosten. 1293.
Nos Bertoldus Judex, Jurati, et Vniuersi cives Iglauiae. Praesen-
übus notum esse cupimus singulis et uniuersis uiuentibus et uicturis. Quod
unacum uenerabile in Christo patre domino Jacobo Abbate Syloensi, moti
stimulo compassionis. super destructione hospitalis, secus muros ciuitatis
nostrae siti, et eiusdem commendationem fideliter intendentes. Ipsi domino
Jacobo quoddam molendinum fundatum in maiori flumine, sub monte eodem
hospitali, uigente tempore pacis in quinquaginta strichonibus Siliginis, tri-
butarium, nunc autem temporibus impacatis funditus destructum: Olim
38 *
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile