EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

296

CI.

L. abbas Welehradensis et Th. abbas Zabrdowicensis protestantur, quod monasterium Oslowanense sacerdoti Martino XX. marcas argenti persol- uere promiserit. Dto. Brunae in die S. Vrbani papae et martyris. 1293.

Nos frater L.. dictus abbas de Weleratt, ordinis Zisterciensis, nec non th. miseracione diuina, abbas de Saberdawiz, premonstratensis ordinis, recognoscimus et presentibus protestamur, quod venerabilis domina .. Ab- batissa vallis sancte Marie in ozla, de consensv sui capituli Domino Mar- tino Sacerdoti propter ..... que pater ipsius videlicet. dominus M. quon- dam plebanus in taczwiz dicto Monasterio exhibuit XX. Marcas argenti persoluere repromittunt. ita quod singulis annis eidem IIII marce ... in festo Sancti Georgii et due in festo sancti Michahelis persoluantur. de qui- bus XX. VI. Marce eidem iam sunt persolute. Reliqua vero pars in ter- minis predictis .... plenarie persoluetur. In cuius rei testimonium et per- solucionis Complementum prefatis dominabus ad .... omnia dicti M. sacer- dotis dedimus presentem litteram sigillorum nostrorum munimine roboratam. Datum brunne Anno domini M. CC. XC. III. In die Sancti vrbani pape et martyris.

Ex originali jam valde attrito in archivo curiae Brunensis f. O. I. n. 12.

CH.

"Theodoricus, episcopus Olomucensis, monasterio in Altovado indul- gentias elargitur. Datum Pragae in die S. Viti 1293.

Millauers Schicksale des Stifies Hohenfurt.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile