Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Mai 9. 11. 13. 123
Data et lecta fuerunt in eadem deputacione avisamenta dominorum
duodecim, unum de regulis concipiendis, juxta quas? procedendum esset
in causis etc., aliud quod deputati dati pro certis formis circa reforma-
cionem concipiendis sollicitarentur, ut se expedirent etc. Vota aliqua ex-
quisita fuerunt, sed non omnia, nec conclusum fuit.
Item placuit, quod domini deputati ad compellendzon rescribendaros
officii bullarum, ut restituant et reddant racionem de quinto denario, ipsi
et eorum quilibet habeat omnimodam potestatem ipsos compellendi eciam
sub pena privacionis et aliis, de quibus sibi videbitur, de solucione dicti
quinti denarii, eciam compellendi ipsos pro restitucione facienda® dicti
quinti denarii de mensibus preteritis, ut de hiis satisfiat cantoribus capelle.
Et dati fuerunt deputati ad idem rogandum alias deputaciones.
Dum super hac materia fieret mencio, magister Evrardus Oelp dixit,
quod magister Guillermus de Layens, rescribendarius mensis preteriti,
officium defraudaverat de triginta florenis, prout dicebat constare ex libro
dicti de Layens et ex relacione deputatorum officii. De quibus protestatus
fuit magister Guillermus de Layens petens instrumentum. -
Mercurii XI. mensis maji M%CCCCXL"9 in sacra deputacione pro
communibus, presidente in eadem domino preceptore de Clavacio.
Plaeuit, quod pro supplicacionibus expediendis, illis presertim, que
habent tres aut duas signaturas, et eciam alias, que erunt leves, deputati
sunt pro hac die et die crastina tantum domini Vicensis, Vercellensis,
presidens et prepositus Arusiensis, ita quod illi de deputacione, qui volu-
erint, interesse possint.?
Congregacio.
Veneris XIIl. mensis maji anno etc. XL? in generali congregacione,
presidente in eadem reverendissimo domino archiepiscopo Tarentasiensi,
assistentibus sibi dominis Vicensi, Vercellensi, Taurinensi, Aquensi, Y ponensi,
Civitatensi episcopis, Segobricensi et Sistaricensi electis, Luczellensi, Sancti
Michaelis, Stamnedei, Lacusjurensi, Ambroniaci, Habundancie, Boniniontis,
in Paris abbatibus, preseutibus Rodulpho9 de Rüderschein auditore camere,
Johanne de Bachenstein, Johanne Turicella, Manuele de Gualbis, Insula,
Wilhelmo Hefe, Cristanno de Gretzregine etc., archidiacono ? Metensi.
Medio juramento fuerunt incorporati: Johannes Millinchus canoni-
eus ecclesie collegiate sancti Patrocli Susaciensis Coloniensis diocesis:
*) fehlt in der Vorlage. b) Vorl. faciendi. *) die folgenden zwei
Drittel von tol. 539" und das gamze fol. 540* sind unbeschrieben; dazu ist von Hüglin
am Rande bemerkt : nota factum domini Johannis de Bachenstein. *) Vorl. Rodul-
phus. *) archidiacono Metensi ist von Hüglin erst nachträglich hinzugefügt.
10