Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
108 April 24—20.
Dominica sequenti fuit missa solemnis.
Lune XXV. mensis aprilis non fuerunt tente deputaciones propter
festum saneti Marci ewangeliste.
Martis XXVI. mensis aprilis anno etc. XLmo in sacra deputacione
pro communibus, presidente in eadem domino Johanne de Bachenstein.
Placuit®, quod, ex quo sabbati et lune proxime precedentibus non
fuerunt deputaciones propter festa, hodie teneatur et quod de cetero, dum
diebus ordinariis festa occurrent, die sequenti non feriata teneatur de-
putacio.
In materia de Mercede!, videlicet super falsitate bullarum eto.,
facta relacione votisque serutatis placuit, quod committatur eisdem do-
minis judicibus, qui sentenciam in eadem materia tulerunt, ut sentenciam
hujusmodi auctoritate sacri concilii confirment et approbent, si defectus
jurisdictionis non intervenerit. In eventum vero, quo defectus hujusmodi
intervenerit, habeant iidem judices potestatem bullas hujusmodi de novo
cassandi et revocandi et alia faciendi et ordinandi, que cirea hoc fuerint
necessaria, si et in quantum opus fuerit.
Oblata fuerunt avisamenta infrascripta:
Ex parte dominorum duodecim
lune XXV. mensis aprilis anno domini M^ CCCCoXLmo,
Videtur dominis duodecim expediens, quod sacre deputaciones de-
putent unum vel duos de prestancioribus prelatis hujus sacri concilii, qui
durante absencia reverendissimi domi cardinalis Arelatensis sacri con-
cilii presidentis habeat seu habeant absolvere et rehabilitare quoscunque
venientes de pretensa curia olim Eugenii pape nunc Gabrielis, si id hu-
militer pecierint.
Item similiter dignentur sacre deputaciones providere de presidente
in generali congregacione durante absencia dicti reverendissimi domini
cardinalis presidentis.
Votis super dictis avisamentis scrutatis super primo placuit ipsum
avisamentum et deputatus fuit pro ista deputacione dominus episcopus
Vicensis usque ad regressum domini Arelatensis, et intelligantur absolu-
ciones et rehabilitaciones sine prejudicio juris quesiti.
Super secundo avisamento placuit, quod reverendissimus domnus
archiepiscopus Tarentasiensis presideat solus usque ad regressum dicti
domini Arelatensis, sic tamen quod in gravibus occurrentibus materiis
?) placuit-deputacio ist auf dem oberen Ramde von fol. 580^ nachgetragem.
! Vgl. S. 8 Z. 17 fr.