EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

April 9. 97

domini episcopus Vercellensis, abbas Ambroniaci, Johannes de Bachen- stein presidens et Augustinus de Insula, cum potestate deputatis aliarum deputacionum concessa.

Super? supplicacione Rondensis episcopatus, super qua relacio fuit facta in generali congregacione! per dominum episcopum Cortonensem in favorem fratris Antonii ordinis de Mercede Captivorum etc, in qua petitur eundem fratrem Antonium in episcopum dicte ecclesie prefici etc., votis sorutatis placuit, quod dentur deputati, qui cuim deputatis aliarum deputacionum habeant se informare de veritate, an ecclesia Rondensis sit ecclesia cathedralis erecta, de fundatione et dotatione ejusdem necnon de omnibus aliis cireumstanciis requisitis, eorum consciencias onerando. Et sunt deputati pro hac deputacione domini Vicensis et Vercellensis episcopi, Johannes de Bachenstein presidens et Augustinus de Insula, sic quod habeant referre.

In facto facultatis concedende reverendo domino Ludovico episcopo Visensi legato destinando ad regnum Portugalie etc., facta instancia de- super pro parte reverendissimi domini cardinalis Arelatensis votisque scrutatis placuit, quod dentur deputati, qui cum deputatis aliarum depu- tacionum habeant avisare et videre de modo facultatis hujusmodi conce- dende cum potestate concludendi, prout eis pro honore sacri concilii visum fuerit expedire.

Super? materia vacacionis ecclesie Herbipolensis? introducta per ambassiatores sacre deputacionis fidei votis scrutatis placuit avisamentum et deliberacio desuper capta per eandem deputacionem fidei, que talis est in substancia, quod committatur motu proprio reverendissimo domino car- dinali Arelatensi, qui se de vacacione et aliis necessariis informet et eidem ecclesie dominum Sigismundum ducein Saxonie etc., administratorem diete ecclesie, preficiat, curam regimen et administracionem dicte ecclesie sibi committendo, et quod super defectu etatis, si quam paciatur, dispensetur. Addidit tamen hec deputacio pro communibus, quod, antequam expedian- tur littere provisionis hujusmodi, habeatur procuratorium ad prestanduin obedienciam sacro concilio.

Super materia prioratus sancti Ursi Augustensis, in qua electio ca- nonica facta non existit, ut asseritur, audito domino Stephano Ploverii

asserentis electionem de priore ejusdem non fuisse canonice factam et a) am. Rande Rondensis. b) am Rande Herbipolensis. ! Vgl. S. 96 Z. 23. 2 Hier war Bischof Johann II. am 9. Januar 1440

gestorben und am 10. Januar hatte das Domlapitel den Herzog Sigmund von Sachsen zum Nachfolger gewählt. Vgl. Allgemeine Deutsche Biographie 34, 297-300.

Coneilium Basillense VII. 18

10

20

25

30

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile