Text view
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
or
10
15
20
25
30
40
18 Januar 15.
procreati in studio generali studentis in decimo sexto etatis sue anno
constituti petentis secum dispensari ad quecunque? duo beneficia incom-
patibilia cum permutacione ete.: concordant omnes sacre deputaciones,
quod admittatur et admissa fuit ad unam diguitatem, dum tamen non
fuerit major post pontificalem aut ecclesia parrochialis.
17. Super supplicacione Nicolai Spanheimer pauperis clerici Magun-
tinemsis diocesis familiaris incorporati petentis resignacionem per Ansel-
mum Junckerlin de ecclesia parrochiali in Prunheim dicte diocesis fien-
dam admitti et eidem supplicanti conferri ac secum, qui in vicesimo
tercio anno constitutus est, dispensari ad dictum beneficium obtinendum: eto. :
concordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur et admissa est,
ut petitur, e£ quod committatur alicui iu cancellaria nominando.
18. Super supplicacione Willermi Bidar de Lunarisvilla et Beatricis,
relicte quondam Rulemaille de Puligniaco, Tullensis diocesis -petencium,
ut ipsi ad solemnizacionem matrimonii inter eos ignoranter contracti
procedere possint, non obstante quod prima dicti Willermi uxor, dum
vixit, quendam ipsius Beatricis puerum de saero fonte levavit etc.: con-
cordant tres" sacre deputaciones, quod committatur ordinario loci vel
ejus vicario, qui constito de causis racionabilibus subsistentibus et si inde
scandalum non oriatur dispenset, prout sibi videbitur, ipsius conscienciam
onerando. Quarta de pace admittit eam simpliciter, ut petitur.
19. Super supplicacione domini Johannis Noize prioris prioratus
Leonis Montis ordinis sancti Benedicti "Tullensis diocesis in decretis
licenciati presentis et incorporati petentis certam concessionem sibi per
hoc sacrum concilium pro bono pacis et concordie factam, ut videlicet
prioratum sancti Petri ad arenas extra muros Metenses ejusdem ordinis
unacum dicto prioratu Leonis Montis in commendam tenere possit, sibi
de novo concedi etc.: concordant omnes sacre deputaciones, quod admit-
tatur et admissa est ipsa supplicacio in forma, ut petitur.
20. Super supplicacione domini Bernardi Frayre decretorum doctoris
Segobricensis et beate Marie de Albarazino cathedralium ecclesiarum
canonici et precentoris petentis novam provisionem sibi per hoc sacrum
conciliumó factam de certa domo capituli, quam diu inhabitavit, propter
amissionem supplieacionis ante ejus registraturam sibi de novo et sub
priori data concedi graciose etc.: concordant omnes sacre deputaociones,
quod admittatur et admissa est sub data currenti et sine prejudicio juris
quesiti. llla de reformatorio addit ,dummodo consensus eapituli inter-
venerit“.
21. Super supplicacione Guillesmi Hondri, qui sentenciam diffini-
tivam contra quosdam Johannem Busson et certos alios adversarios super
a) Vorl. quecuncunque, b) ist in der Vorlage korrigiert für omnes,
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile