EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Januar 9. 11-15. 13

Die sabbati IX. mensis januarii M?CCCC?XL? in saera deputacione pro communibus in loco conelavis tenta, presidente domino preceptore Reversii.

Placuit, quod unacum aliis sacrarum deputacionum deputatis depu- tetur pro hac deputacione dominus episcopus Vercellensis ad eundum ad consulatum hujus civitatis Basiliensis, ut ipsi disponant palacium pro domino nostro papa de proximo venturo !.

In facto Segobricensis ecclesie instante domino Gisberto electo loco absencium commissariorum surrogati et deputati fuerunt domini Tauri- nensis et abbas Habundancie cum domino Aquensi, qui procedant et justiciam faciant®. Ante tamen hujusmodi deliberacionem dominus? Gisbertus protestatus fuit in eadem deputacione, quod dominus Bernardus Freyre impediebat suam supplicacionem, que erat de mera justicia, vide- licet appellacionis ab attemptatis et surrogacionis judicum, et quod sua supplicacio insereretur in instrumento. Ex adverso dominus Bernardus dixit se esse cententum de surrogacione judicum, non tamen suspectorum, dum tamen procedant juxta juris communis disposicionem et formam decretorum. °

Placuit eciaın de consensu parcium, quod magister Mychael Andree aggregetur motu proprio ad officium scriptorie bullarum sacri concilii cum deputacione commissariorum, qui alios scriptores compellant eciam sub censuris ad suam receptionem. Et ad id faciendum dati fuerunt depu- tati, qui alias super hoc visitarent deputaciones.

Lune et martis ac mercurii sequentibus non fuerunt tente deputa-

ciones, sed convenerunt plures domini ad hoc deputati super disposicione '

et ordinacione palacii pro domino nostro papa Felice Vt.

Jovis XIIIL. januarii M°CCCC°XLmo fuit tenta sacra deputacio, in qua nonnisi supplicaciones fuerunt expedite.

Veneris XV. januarii MeCCCCoXL"» in generali congregacione, presi- denfibus in eadem dominis Tarentasiensi, Vercellensi et Aquensi epi- scopis, assistenzbus dominis Bellicensi, Yporrigiensi, Taurinensi et Gros- sitano episcopis, abbatibus Habundancie 9, Saneti Michaelis, Ambroniaci, Lacusjurensi, Sancti Stephani, Bonimontis, Arrularum, presentibus dominis Manuele de Gualbis, Johanne Turicella, Augustino de Insula, Johanne Puleripatris, provinciali Carmelitarum et auditore camere.

*) Vorl. faciat. 5) Vorl. wiederholt dominus. *) Vorl. Habundacie.

! Die Ankunft des Papstes sollte bis Mitte März erfolgen. Vgl. unter Januar 29.

10

30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile